Jérémie - Caput 50

Jérémie 50.1 verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldeorum in manu Hieremiae prophetae Jérémie 50.2 adnuntiate in gentibus et auditum facite levate signum praedicate et nolite celare dicite capta est Babylon confusus est Bel victus est Marodach confusa sunt sculptilia eius superata sunt idola eorum Jérémie 50.3 quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone quae ponet terram eius in solitudinem et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus et moti sunt et abierunt Jérémie 50.4 in diebus illis et in tempore illo ait Dominus venient filii Israhel ipsi et filii Iuda simul ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerent Jérémie 50.5 in Sion interrogabunt viam huc facies eorum venient et adponentur ad Dominum foedere sempiterno quod nulla oblivione delebitur Jérémie 50.6 grex perditus factus est populus meus pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus de monte in collem transierunt obliti sunt cubilis sui Jérémie 50.7 omnes qui invenerunt comederunt eos et hostes eorum dixerunt non peccavimus pro eo quod peccaverunt Domino decori iustitiae et expectationi patrum eorum Domino Jérémie 50.8 recedite de medio Babylonis et de terra Chaldeorum egredimini et estote quasi hedi ante greges Jérémie 50.9 quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis et praeparabuntur adversum eam et inde capietur sagitta eius quasi viri fortis interfectoris non revertetur vacua Jérémie 50.10 et erit Chaldea in praedam omnes vastantes eam replebuntur ait Dominus Jérémie 50.11 quoniam exultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam quoniam effusi estis sicut vitulus super herbam et mugistis ut tauri Jérémie 50.12 confusa est mater vestra nimis et adaequata pulveri quae genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens Jérémie 50.13 ab ira Domini non habitabitur sed redigetur tota in solitudinem omnis qui transit per Babylonem stupebit et sibilabit super universis plagis eius Jérémie 50.14 praeparamini contra Babylonem per circuitum omnes qui intenditis arcum debellate eam non parcatis iaculis quia Domino peccavit Jérémie 50.15 clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt fundamenta eius destructi sunt muri eius quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei Jérémie 50.16 disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient Jérémie 50.17 grex dispersus Israhel leones eiecerunt eum primus comedit eum rex Assur iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis Jérémie 50.18 propterea haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius sicut visitavi regem Assur Jérémie 50.19 et reducam Israhel ad habitaculum suum et pascetur Carmelum et Basan et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius Jérémie 50.20 in diebus illis et in tempore illo ait Dominus quaeretur iniquitas Israhel et non erit et peccatum Iuda et non invenietur quoniam propitius ero eis quos reliquero Jérémie 50.21 super terram dominantium ascende et super habitatores eius visita dissipa et interfice quae post eos sunt ait Dominus et fac iuxta omnia quae praecepi tibi Jérémie 50.22 vox belli in terra et contritio magna Jérémie 50.23 quomodo confractus est et contritus est malleus universae terrae quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus Jérémie 50.24 inlaqueavi te et capta es Babylon et nesciebas inventa es et adprehensa quoniam Dominum provocasti Jérémie 50.25 aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldeorum Jérémie 50.26 venite ad eam ab extremis finibus aperite ut exeant qui conculcent eam tollite de via lapides et redigite in acervos et interficite eam nec sit quicquam reliquum Jérémie 50.27 dissipate universos fortes eius descendant in occisionem vae eis quia venit dies eorum tempus visitationis eorum Jérémie 50.28 vox fugientium et eorum qui evaserunt de terra Babylonis ut adnuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri ultionem templi eius Jérémie 50.29 adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum iuxta omnia quae fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israhel Jérémie 50.30 idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa ait Dominus Jérémie 50.31 ecce ego ad te superbe dicit Dominus Deus exercituum quia venit dies tuus tempus visitationis tuae Jérémie 50.32 et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus eius et devorabit omnia in circuitu eius Jérémie 50.33 haec dicit Dominus exercituum calumniam sustinent filii Israhel et filii Iuda simul omnes qui ceperunt eos tenent nolunt dimittere eos Jérémie 50.34 redemptor eorum Fortis Dominus exercituum nomen eius iudicio defendet causam eorum ut exterreat terram et commoveat habitatores Babylonis Jérémie 50.35 gladius ad Chaldeos ait Dominus et ad habitatores Babylonis et ad principes et ad sapientes eius Jérémie 50.36 gladius ad divinos eius qui stulti erunt gladius ad fortes illius qui timebunt Jérémie 50.37 gladius ad equos eius et ad currus eius et ad omne vulgus quod est in medio eius et erunt quasi mulieres gladius ad thesauros eius qui diripientur Jérémie 50.38 siccitas super aquas eius erit et arescent quia terra sculptilium est et in portentis gloriantur Jérémie 50.39 propterea habitabunt dracones cum fatuis ficariis et habitabunt in ea strutiones et non habitabitur ultra usque ad sempiternum nec extruetur usque ad generationem et generationem Jérémie 50.40 sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius ait Dominus non habitabit ibi vir nec incolet eam filius hominis Jérémie 50.41 ecce populus venit ab aquilone et gens magna et reges multi consurgent a finibus terrae Jérémie 50.42 arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te filia Babylon Jérémie 50.43 audivit rex Babylonis famam eorum et dissolutae sunt manus eius angustia adprehendit eum dolor quasi parturientem Jérémie 50.44 ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem praeponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo Jérémie 50.45 propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem et cogitationes eius quas cogitavit super terram Chaldeorum nisi detraxerint eos parvuli gregum nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum Jérémie 50.46 a voce captivitatis Babylonis commota est terra et clamor inter gentes auditus est

Jérémie : Caput 50

Jeremiah's Prophecy Against Babylon Chapter 50 of the Book of Jeremiah presents a powerful and revealing prophecy against Babylon, the oppressor of his time. This text, rich in symbolism and divine promises, predicts not only the fall of Babylon, but also the liberation of the peoples of Israel and Judah. ​​Through these verses, we can discern several major themes, such as God's sovereignty in history, the certainty of His judgment, and God's faithfulness to His promises of restoration. A Message of Hope for the Exiles Jeremiah 50 offers a message of hope to the exiles, reminding them that God never forgets His people. At the same time, this chapter warns against the arrogance of the powerful, testifying to the divine justice that will inevitably be exercised.

Biblical Resonances

To deepen our understanding of the themes of Jeremiah 50, we can examine several biblical passages that resonate with these fundamental ideas:

Isaiah 13:17-22

"Behold, I will stir up the Medes against them, who care nothing for silver and delight in gold." This prophetic passage from Isaiah evokes the total destruction of Babylon, compared to Sodom and Gomorrah. The abandonment of this great city is a striking image of divine justice.

Daniel 5:30-31

"That same night Belshazzar king of the Babylonians was killed, and Darius the Mede captured the kingdom." This historical account of the fall of Babylon illustrates the fulfillment of the prophecies Jeremiah had foretold, emphasizing God's sovereignty in carrying out His plan.

Revelation 18:2-3

"It is fallen! Great Babylon is fallen!" » In this vision, John uses Babylon as a symbol of corruption and judgment, reinforcing the warnings contained in Jeremiah 50. The fall of Babylon is thus presented as an act of divine justice against debauchery and iniquity.

Psalms 137:8-9

"O Babylon, doomed to destruction, happy is he who repays you for the evil you have done us!" » This psalm expresses the desire for justice in the face of oppression, testifying to the resentment resenting the hearts of the exiles and their call for divine vengeance.

Habakkuk 2:6-8

"Woe to him who hoards stolen goods and enriches himself by extortion!" Although this passage does not explicitly mention Babylon, it shares similar themes of judgment against oppressors, reaffirming the promise that those who exploit others will meet with justice.

Conclusion

The messages of Jeremiah 50 and these related passages remind us that God is sovereign and that His justice will ultimately triumph. May these words encourage us to remain faithful in our trials and to hope in the restoration that the Lord promises to his people.