Isaïe - Caput 37

Isaïe 37.1 et factum est cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et obvolutus est sacco et intravit in domum Domini Isaïe 37.2 et misit Eliachim qui erat super domum et Sobnam scribam et seniores de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam filium Amos prophetam Isaïe 37.3 et dixerunt ad eum haec dicit Ezechias dies tribulationis et correptionis et blasphemiae dies haec quia venerunt filii usque ad partum et virtus non est parienti Isaïe 37.4 si quo modo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsaces quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et obprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus leva ergo orationem pro reliquiis quae reppertae sunt Isaïe 37.5 et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam Isaïe 37.6 et dixit ad eos Isaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus ne timeas a facie verborum quae audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me Isaïe 37.7 ecce ego dabo ei spiritum et audiet nuntium et revertetur ad terram suam et corruere eum faciam gladio in terra sua Isaïe 37.8 reversus est autem Rabsaces et invenit regem Assyriorum proeliantem adversus Lobna audierat enim quia profectus esset de Lachis Isaïe 37.9 et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes egressus est ut pugnet contra te quod cum audisset misit nuntios ad Ezechiam dicens Isaïe 37.10 haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis dicens non dabitur Hierusalem in manu regis Assyriorum Isaïe 37.11 ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari Isaïe 37.12 numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thalassar Isaïe 37.13 ubi est rex Emath et rex Arfad et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava Isaïe 37.14 et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino Isaïe 37.15 et oravit Ezechias ad Dominum dicens Isaïe 37.16 Domine exercituum Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terrae tu fecisti caelum et terram Isaïe 37.17 inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem Isaïe 37.18 vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum Isaïe 37.19 et dederunt deos earum igni non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum et lapis et comminuerunt eos Isaïe 37.20 et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus Isaïe 37.21 et misit Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum Isaïe 37.22 hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum despexit te subsannavit te virgo filia Sion post te caput movit filia Hierusalem Isaïe 37.23 cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem exaltasti vocem et levasti altitudinem oculorum tuorum ad Sanctum Israhel Isaïe 37.24 in manu servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium iuga Libani et succidam excelsa cedrorum eius electas abietes illius et introibo altitudinem summitatis eius saltum Carmeli eius Isaïe 37.26 numquid non audisti quae olim fecerim ei ex diebus antiquis ego plasmavi illud et nunc adduxi et factum est in eradicationem collium conpugnantium et civitatum munitarum Isaïe 37.27 habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut faenum agri et gramen pascuae et herba tectorum quae exaruit antequam maturesceret Isaïe 37.28 habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me Isaïe 37.29 cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam per quam venisti Isaïe 37.30 tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quae sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum Isaïe 37.31 et mittet id quod salvatum fuerit de domo Iuda et quod reliquum est radicem deorsum et faciet fructum sursum Isaïe 37.32 quia de Hierusalem exibunt reliquiae et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud Isaïe 37.33 propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum non introibit civitatem hanc et non iaciet ibi sagittam et non occupabit eam clypeus et non mittet in circuitu eius aggerem Isaïe 37.34 in via qua venit per eam revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus Isaïe 37.35 et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et propter David servum meum Isaïe 37.36 egressus est autem angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia et surrexerunt mane et ecce omnes cadavera mortuorum Isaïe 37.37 et egressus est et abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et habitavit in Nineve Isaïe 37.38 et factum est cum adoraret in templo Nesrach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Ararat et regnavit Asoraddon filius eius pro eo

Isaïe : Caput 37

The Divine Response to the Assyrian Threat

Chapter 37 of the book of Isaiah offers us a powerful glimpse into how God responds to the Assyrian threat to Jerusalem. Faced with this crisis, King Hezekiah demonstrates remarkable faith, turning to God in a time of distress.

Hezekiah's Prayer

In this passage, Hezekiah, aware of the magnitude of the threat, offers a fervent prayer to God. His supplication is an example of intercession, illustrating how a humble heart can touch heaven. This prayer is an act of faith, connecting Hezekiah to God's promise of protection.

The Prophecy of Isaiah

God's response to Hezekiah is recorded through the prophet Isaiah. The latter brings a message of comfort and deliverance, affirming God's sovereignty over the nations and His commitment to His people. The chapter thus demonstrates the power of intercession and divine justice.

Illuminating Themes

Isaiah 37 explores fundamental themes for the Christian life, such as faith under pressure, the effectiveness of prayer, and divine justification. These principles remind us that, even in the darkest moments, God is present and active.

Five Inspiring Bible Passages

To deepen our understanding of the teachings of Isaiah 37, we invite you to meditate on the following passages:

In conclusion, Isaiah chapter 37 teaches us that even when challenges seem insurmountable, prayer and faith in God offer us the assurance of His presence and help. Let us be encouraged to turn to Him with confidence in the face of life's trials.