Isaïe - Caput 38

Isaïe 38.1 in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives Isaïe 38.2 et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum Isaïe 38.3 et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno Isaïe 38.4 et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens Isaïe 38.5 vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos Isaïe 38.6 et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam Isaïe 38.7 hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est Isaïe 38.8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat Isaïe 38.9 scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua Isaïe 38.10 ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum Isaïe 38.11 dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit Isaïe 38.12 generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me Isaïe 38.13 sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me Isaïe 38.14 sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me Isaïe 38.15 quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae Isaïe 38.16 Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me Isaïe 38.17 ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea Isaïe 38.18 quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam Isaïe 38.19 vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam Isaïe 38.20 Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini Isaïe 38.21 et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur Isaïe 38.22 et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini

Isaïe : Caput 38

Hezekiah's Sickness and Healing

Chapter 38 of the book of Isaiah offers us a poignant account of the illness and healing of Hezekiah, king of Judah. ​​This account invites us to reflect on the profound lessons we can learn from this unique spiritual experience.

A Call to Prayer

In this chapter, we witness Hezekiah's struggle with illness. His fervent prayer to the Lord testifies to his faith and devotion. Hezekiah implores God, saying, "Remember, O Lord, how faithfully and with sincere devotion I have served you." This supplication highlights the power of prayer and the intimate relationship we can have with our Creator.

Divine Mercy

God's response to Hezekiah's prayer is a shining example of divine mercy. After receiving the news of his impending death, Hezekiah receives the promise to extend his life for another fifteen years. This miracle underscores God's sovereignty and His willingness to listen to the cries of His faithful servants.

A Song of Gratitude

After his healing, Hezekiah expresses his gratitude through a song of gratitude. This moment of praise is a reminder that even in trials, we must always turn to God with a grateful heart. It teaches us that physical healing is not simply deliverance, but also an opportunity to celebrate God's goodness in our lives.

Biblical Resonances

To deepen our understanding of the themes addressed in Isaiah 38, five biblical passages enrich our reflection:

Conclusion

Hezekiah's story reminds us that prayer, faith, and gratitude are essential elements of our walk with God. Through trials, we discover His mercy and healing power. May we, like Hezekiah, turn to Him in prayer, seeking His will for our lives.