Isaïe - Caput 36

Isaïe 36.1 et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum super omnes civitates Iuda munitas et cepit eas Isaïe 36.2 et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Hierusalem ad regem Ezechiam in manu gravi et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via agri Fullonis Isaïe 36.3 et egressus est ad eum Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis Isaïe 36.4 et dixit ad eos Rabsaces dicite Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua confidis Isaïe 36.5 aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis super quem habes fiduciam quia recessisti a me Isaïe 36.6 ecce confidis super baculum harundineum confractum istum super Aegyptum cui si innisus fuerit homo intrabit in manu eius et perforabit eam sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo Isaïe 36.7 quod si responderis mihi in Domino Deo nostro confidimus nonne ipse est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et Hierusalem coram altari isto adorabitis Isaïe 36.8 et nunc trade te domino meo regi Assyriorum et dabo tibi duo milia equorum nec poteris ex te praebere ascensores eorum Isaïe 36.9 et quomodo sustinebis faciem iudicis unius loci ex servis domini mei minoribus quod si confidis in Aegypto in quadriga et in equitibus Isaïe 36.10 et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam ut disperderem eam Dominus dixit ad me ascende super terram istam et disperde eam Isaïe 36.11 et dixit Eliachim et Sobna et Ioae ad Rabsacen loquere ad servos tuos syra lingua intellegimus enim ne loquaris ad nos iudaice in auribus populi qui est super murum Isaïe 36.12 et dixit ad eos Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer omnia verba ista et non potius ad viros qui sedent in muro ut comedant stercora sua et bibant urinam pedum suorum vobiscum Isaïe 36.13 et stetit Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et dixit audite verba regis magni regis Assyriorum Isaïe 36.14 haec dicit rex non seducat vos Ezechias quia non poterit eruere vos Isaïe 36.15 et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum Isaïe 36.16 nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternae suae Isaïe 36.17 donec veniam et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra terram frumenti et vini terram panum et vinearum Isaïe 36.18 ne conturbet vos Ezechias dicens Dominus liberabit nos numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum Isaïe 36.19 ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Seffarvaim numquid liberaverunt Samariam de manu mea Isaïe 36.20 quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea ut eruat Dominus Hierusalem de manu mea Isaïe 36.21 et siluerunt et non responderunt ei verbum mandaverat enim rex dicens ne respondeatis ei Isaïe 36.22 et ingressus est Eliachim filius Helciae qui erat super domum et Sobna scriba et Ioae filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba Rabsacis

Isaïe : Caput 36

The Confrontation of Faith and Intimidation: A Reflection on Isaiah 36

Chapter 36 of the book of Isaiah plunges us into the heart of a time of great turmoil for the people of Judah. ​​This historical account highlights the Assyrian threat to Jerusalem and examines how the faith of this people is tested in the face of overwhelming adversity.

The Assyrian Threat and Intimidation Tactics

Through the arrival of the Assyrian army, we discover the maneuvers of Rabshakeh, an emissary who seeks to sow fear and confusion among the inhabitants of Jerusalem. His speech is imbued with propaganda, aimed at shaking Judah's trust in their God. This passage makes us reflect on the conflict between human trust and divine faith.

Spiritual Warfare and Faithfulness in Times of Crisis

Isaiah 36 addresses profound themes such as spiritual warfare and the importance of remaining faithful in times of crisis. Through these trials, believers are called to remember God's power and trust in His providence.

Bible Passages Correlated to Isaiah 36

To deepen our understanding of this crucial chapter, we will study five biblical passages that resonate with the dramatic events of Isaiah 36:

As we study these verses, we are called to strengthen our faith and remember that, in times of uncertainty, our trust in God is our greatest asset.