Exode - Caput 16

Exode 16.1 profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israhel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti Exode 16.2 et murmuravit omnis congregatio filiorum Israhel contra Mosen et contra Aaron in solitudine Exode 16.3 dixeruntque ad eos filii Israhel utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti quando sedebamus super ollas carnium et comedebamus panes in saturitate cur eduxistis nos in desertum istud ut occideretis omnem multitudinem fame Exode 16.4 dixit autem Dominus ad Mosen ecce ego pluam vobis panes de caelo egrediatur populus et colligat quae sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non Exode 16.5 die autem sexta parent quod inferant et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies Exode 16.6 dixeruntque Moses et Aaron ad omnes filios Israhel vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti Exode 16.7 et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos Exode 16.8 et ait Moses dabit Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in saturitate eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum Exode 16.9 dixitque Moses ad Aaron dic universae congregationi filiorum Israhel accedite coram Domino audivit enim murmur vestrum Exode 16.10 cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israhel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube Exode 16.11 locutus est autem Dominus ad Mosen dicens Exode 16.12 audivi murmurationes filiorum Israhel loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester Exode 16.13 factum est ergo vespere et ascendens coturnix operuit castra mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum Exode 16.14 cumque operuisset superficiem terrae apparuit in solitudine minutum et quasi pilo tunsum in similitudinem pruinae super terram Exode 16.15 quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum Exode 16.16 hic est sermo quem praecepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum gomor per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis Exode 16.17 feceruntque ita filii Israhel et collegerunt alius plus alius minus Exode 16.18 et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat repperit minus sed singuli iuxta id quod edere poterant congregarunt Exode 16.19 dixitque Moses ad eos nullus relinquat ex eo in mane Exode 16.20 qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere coepit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses Exode 16.21 colligebant autem mane singuli quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset sol liquefiebat Exode 16.22 in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi Exode 16.23 qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino cras quodcumque operandum est facite et quae coquenda sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque in mane Exode 16.24 feceruntque ita ut praeceperat Moses et non conputruit neque vermis inventus est in eo Exode 16.25 dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro Exode 16.26 sex diebus colligite in die autem septimo sabbatum est Domino idcirco non invenietur Exode 16.27 venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt Exode 16.28 dixit autem Dominus ad Mosen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam Exode 16.29 videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo Exode 16.30 et sabbatizavit populus die septimo Exode 16.31 appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi semen coriandri album gustusque eius quasi similae cum melle Exode 16.32 dixit autem Moses iste est sermo quem praecepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panem quo alui vos in solitudine quando educti estis de terra Aegypti Exode 16.33 dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras Exode 16.34 sicut praecepit Dominus Mosi posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum Exode 16.35 filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terrae Chanaan Exode 16.36 gomor autem decima pars est oephi

Exode : Caput 16

Divine Providence in Exodus

Exodus chapter 16 recounts an extraordinary miracle: the manna. This poignant account challenges us to consider how God provided for His people in the desert. Through the Israelites' murmurings, we observe God's response manifested in the bread from heaven and the quail, accompanied by specific instructions for harvesting the manna.

Fundamental Themes

This chapter highlights essential themes such as God's providence, the importance of obedience, and the significance of the Sabbath. It also foreshadows the "bread of life" represented by Jesus Christ. We invite you to meditate on five biblical passages that shed light on the eternal principles presented in this edifying chapter.

Biblical References

John 6:31-32: "Our ancestors ate the manna in the wilderness, as it is written: 'He gave them bread from heaven to eat.' Jesus said to them, 'I tell you the truth: Moses did not give you the bread from heaven, but my Father gives you the true bread from heaven.'" This statement by Jesus makes a direct connection between the manna of Exodus 16 and his own ministry as the bread of life.

1 Corinthians 10:3: "They all ate the same spiritual food." The apostle Paul refers to the manna of Exodus 16 as spiritual food, thus emphasizing its symbolic significance for God's people.

Psalms 78:24: "He rained down manna for them to eat and gave them bread from heaven." This psalm recalls the event of the manna by emphasizing God's provision for his people.

Nehemiah 9:20: "You gave your good Spirit to instruct them. You did not withhold your manna from their mouths, nor gave them water to quench their thirst." Nehemiah recalls the story of the Exodus, mentioning with gratitude the manna of Exodus 16.

Revelation 2:17: "He who has an ear, let him hear what the Spirit says to the churches. To him who overcomes, I will give the hidden manna." In this passage, John uses the manna of Exodus 16 as a metaphor, promising a spiritual reward for those who remain faithful.

Conclusion

The account of Exodus 16 reminds us not only of God's faithfulness in our times of trial, but also of the importance of our obedience to His commandments. As we meditate on these verses, let us seek to deepen our understanding of manna, a symbol of divine care that still nourishes us today.