Exode - Caput 15

Exode 15.1 tunc cecinit Moses et filii Israhel carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem deiecit in mare Exode 15.2 fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum Exode 15.3 Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eius Exode 15.4 currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare electi principes eius submersi sunt in mari Rubro Exode 15.5 abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapis Exode 15.6 dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua Domine percussit inimicum Exode 15.7 et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quae devoravit eos ut stipulam Exode 15.8 et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mari Exode 15.9 dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea Exode 15.10 flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus Exode 15.11 quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia Exode 15.12 extendisti manum tuam et devoravit eos terra Exode 15.13 dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum Exode 15.14 adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores Philisthim Exode 15.15 tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan Exode 15.16 inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti Exode 15.17 introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium Domine quod firmaverunt manus tuae Exode 15.18 Dominus regnabit in aeternum et ultra Exode 15.19 ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus eius in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israhel ambulaverunt per siccum in medio eius Exode 15.20 sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris Exode 15.21 quibus praecinebat dicens cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem eius deiecit in mare Exode 15.22 tulit autem Moses Israhel de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquam Exode 15.23 et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent amarae unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est amaritudinem Exode 15.24 et murmuravit populus contra Mosen dicens quid bibemus Exode 15.25 at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas in dulcedinem versae sunt ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi temptavit eum Exode 15.26 dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius cunctum languorem quem posui in Aegypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuus Exode 15.27 venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae et castrametati sunt iuxta aquas

Exode : Caput 15

The Song of Moses: Praise and Deliverance

Chapter 15 of the Book of Exodus invites us to contemplate the song of Moses and the early experiences of the people of Israel in the desert. This powerful passage illustrates the people's reaction to their miraculous deliverance, marked by a profound sense of joy and gratitude.

A Hymn of Praise

This text opens with a hymn of praise celebrating God's victory over Egypt. The verses resonate with radiant joy, testifying to the Lord's power and ability to save His people. However, this celebration is followed by the difficulties encountered at Marah and Elim, where the people must learn to trust God in times of challenge.

Themes of Worship and Gratitude

Chapter 15 addresses essential themes such as worship, gratitude, and the initial trials of desert life. Through these experiences, God reveals Himself as the healer of His people, offering not only physical deliverance, but also spiritual healing.

Scripture Meditation

We invite you to meditate on five biblical passages that resonate with the themes of praise and divine provision present in Exodus 15:

Conclusion

As we meditate on these passages, we are invited to renew our own praise to God, acknowledging His faithfulness and provision. May Moses' song continue to inspire our worship and remind us that our God is always present, even in times of wilderness.