Ecclésiaste - Caput 11

Ecclésiaste 11.1 mitte panem tuum super transeuntes aquas quia post multa tempora invenies illum Ecclésiaste 11.2 da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram Ecclésiaste 11.3 si repletae fuerint nubes imbrem super terram effundent si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem in quocumque loco ceciderit ibi erit Ecclésiaste 11.4 qui observat ventum non seminat et qui considerat nubes numquam metet Ecclésiaste 11.5 quomodo ignoras quae sit via spiritus et qua ratione conpingantur ossa in ventre praegnatis sic nescis opera Dei qui fabricator est omnium Ecclésiaste 11.6 mane semina sementem tuam et vespere ne cesset manus tua quia nescis quid magis oriatur hoc an illud et si utrumque simul melius erit Ecclésiaste 11.7 dulce lumen et delectabile est oculis videre solem Ecclésiaste 11.8 si annis multis vixerit homo et in omnibus his laetatus fuerit meminisse debet tenebrosi temporis et dierum multorum qui cum venerint vanitatis arguentur praeterita Ecclésiaste 11.9 laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium Ecclésiaste 11.10 aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt

Ecclésiaste : Caput 11

Reflections on Ecclesiastes 11

Ecclesiastes chapter 11 invites us to reflect deeply on boldness and prudence in our daily lives. How can we reconcile risk and prudence in our actions? This encouraging text urges us to be generous, enterprising, and to savor the joys of our youth, while remaining attentive to divine judgment.

Themes Covered

This chapter addresses essential topics such as the uncertainty of the future, the importance of diversifying our efforts, and the need to live with joy. Ecclesiastes 11 encourages us to live life to the fullest, placing our trust in God's providence.

Five Inspiring Bible Passages

Let's reflect together on five Bible passages that resonate with the wise exhortations of this motivating chapter:

Meditating on these verses, we are invited to embrace generosity, to persevere in our efforts, and to live each day with wisdom and trust in God. Let us be witnesses of His goodness and providence in our daily lives.