Ecclésiaste - Caput 10

Ecclésiaste 10.1 muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia Ecclésiaste 10.2 cor sapientis in dextera eius et cor stulti in sinistra illius Ecclésiaste 10.3 sed et in via stultus ambulans cum ipse insipiens sit omnes stultos aestimat Ecclésiaste 10.4 si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris quia curatio cessare faciet peccata maxima Ecclésiaste 10.5 est malum quod vidi sub sole quasi per errorem egrediens a facie principis Ecclésiaste 10.6 positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum Ecclésiaste 10.7 vidi servos in equis et principes ambulantes quasi servos super terram Ecclésiaste 10.8 qui fodit foveam incidet in eam et qui dissipat sepem mordebit eum coluber Ecclésiaste 10.9 qui transfert lapides adfligetur in eis et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis Ecclésiaste 10.10 si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia Ecclésiaste 10.11 si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit Ecclésiaste 10.12 verba oris sapientis gratia et labia insipientis praecipitabunt eum Ecclésiaste 10.13 initium verborum eius stultitia et novissimum oris illius error pessimus Ecclésiaste 10.14 stultus verba multiplicat ignorat homo quid ante se fuerit et quod post futurum est quis illi poterit indicare Ecclésiaste 10.15 labor stultorum adfliget eos qui nesciunt in urbem pergere Ecclésiaste 10.16 vae tibi terra cuius rex est puer et cuius principes mane comedunt Ecclésiaste 10.17 beata terra cuius rex nobilis est et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam Ecclésiaste 10.18 in pigritiis humiliabitur contignatio et in infirmitate manuum perstillabit domus Ecclésiaste 10.19 in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia Ecclésiaste 10.20 in cogitatione tua regi ne detrahas et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti quia avis caeli portabit vocem tuam et qui habet pinnas adnuntiabit sententiam

Ecclésiaste : Caput 10

Reflections on Ecclesiastes Chapter 10

Ecclesiastes chapter 10 offers us a striking insight into wisdom and folly. It invites us to reflect on how to distinguish wise behavior from foolish behavior. This text, rich in proverbs, addresses diverse topics such as the consequences of foolish choices, the importance of discretion, and the dangers of laziness and carelessness.

This chapter highlights the impact that wisdom can have on our personal and social lives. Ecclesiastes 10 calls us to cultivate discernment in our words and actions, challenging us to become instruments of peace and truth in an often troubled world.

Five Additional Bible Passages

Let us consider together five Bible passages that enrich the valuable teachings of this instructive chapter:

By meditating on these verses, we are invited to deepen our understanding of divine wisdom and apply it in our daily lives. May these reflections guide us on the path of wisdom and truth.