Deutéronome - Caput 32

Deutéronome 32.1 audite caeli quae loquor audiat terra verba oris mei Deutéronome 32.2 concrescat in pluvia doctrina mea fluat ut ros eloquium meum quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina Deutéronome 32.3 quia nomen Domini invocabo date magnificentiam Deo nostro Deutéronome 32.4 Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia Deus fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus Deutéronome 32.5 peccaverunt ei non filii eius in sordibus generatio prava atque perversa Deutéronome 32.6 haecine reddis Domino popule stulte et insipiens numquid non ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te Deutéronome 32.7 memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi maiores tuos et dicent tibi Deutéronome 32.8 quando dividebat Altissimus gentes quando separabat filios Adam constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israhel Deutéronome 32.9 pars autem Domini populus eius Iacob funiculus hereditatis eius Deutéronome 32.10 invenit eum in terra deserta in loco horroris et vastae solitudinis circumduxit eum et docuit et custodivit quasi pupillam oculi sui Deutéronome 32.11 sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in umeris suis Deutéronome 32.12 Dominus solus dux eius fuit et non erat cum eo deus alienus Deutéronome 32.13 constituit eum super excelsam terram ut comederet fructus agrorum ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo Deutéronome 32.14 butyrum de armento et lac de ovibus cum adipe agnorum et arietum filiorum Basan et hircos cum medulla tritici et sanguinem uvae biberet meracissimum Deutéronome 32.15 incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus inpinguatus dilatatus dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo Deutéronome 32.16 provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt Deutéronome 32.17 immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant novi recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum Deutéronome 32.18 Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui Deutéronome 32.19 vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est quia provocaverunt eum filii sui et filiae Deutéronome 32.20 et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii Deutéronome 32.21 ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus et inritaverunt in vanitatibus suis et ego provocabo eos in eo qui non est populus et in gente stulta inritabo illos Deutéronome 32.22 ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni novissima devorabitque terram cum germine suo et montium fundamenta conburet Deutéronome 32.23 congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis Deutéronome 32.24 consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram atque serpentium Deutéronome 32.25 foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene Deutéronome 32.26 dixi ubinam sunt cessare faciam ex hominibus memoriam eorum Deutéronome 32.27 sed propter iram inimicorum distuli ne forte superbirent hostes eorum et dicerent manus nostra excelsa et non Dominus fecit haec omnia Deutéronome 32.28 gens absque consilio est et sine prudentia Deutéronome 32.29 utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent Deutéronome 32.30 quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos Deutéronome 32.31 non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri sunt iudices Deutéronome 32.32 de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae uva eorum uva fellis et botri amarissimi Deutéronome 32.33 fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile Deutéronome 32.34 nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis Deutéronome 32.35 mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes eorum iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora Deutéronome 32.36 iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint residuique consumpti sint Deutéronome 32.37 et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam Deutéronome 32.38 de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum libaminum surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos protegant Deutéronome 32.39 videte quod ego sim solus et non sit alius deus praeter me ego occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui de manu mea possit eruere Deutéronome 32.40 levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum Deutéronome 32.41 si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit iudicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam Deutéronome 32.42 inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit carnes de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum capitis Deutéronome 32.43 laudate gentes populum eius quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius erit terrae populi sui Deutéronome 32.44 venit ergo Moses et locutus est omnia verba cantici huius in auribus populi ipse et Iosue filius Nun Deutéronome 32.45 conplevitque omnes sermones istos loquens ad universum Israhel Deutéronome 32.46 et dixit ad eos ponite corda vestra in omnia verba quae ego testificor vobis hodie ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa quae scripta sunt legis huius Deutéronome 32.47 quia non in cassum praecepta sunt vobis sed ut singuli in eis viverent quae facientes longo perseveretis tempore in terra ad quam Iordane transmisso ingredimini possidendam Deutéronome 32.48 locutusque est Dominus ad Mosen in eadem die dicens Deutéronome 32.49 ascende in montem istum Abarim id est transituum in montem Nebo qui est in terra Moab contra Hiericho et vide terram Chanaan quam ego tradam filiis Israhel obtinendam et morere in monte Deutéronome 32.50 quem conscendens iungeris populis tuis sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor et adpositus populis suis Deutéronome 32.51 quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israhel ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israhel Deutéronome 32.52 e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israhel

Deutéronome : Caput 32

The Song of Moses in Deuteronomy

Chapter 32 of Deuteronomy presents the Song of Moses, a powerful message delivered to Israel. Through this poetic text, Moses evokes God's faithfulness and Israel's unfaithfulness, while prophesying future judgments and redemption. This passage exalts God's justice and mercy, calling His people to repentance and faithfulness.

Deuteronomy 32 thus serves as an eternal testimony to God's character and His relationship with His people. We invite you to examine with us five biblical passages that shed light on the theological themes of this profound chapter.

Illuminating Bible Passages

Romans 12:19: "Beloved, do not avenge yourselves, but commit your anger to God, for it is written: 'Vengeance is mine; I will repay,' says the Lord." - The apostle Paul here directly quotes Deuteronomy 32:35 from the song of Moses, reminding us that vengeance belongs to God.

Hebrews 10:30: "For we know him who said, 'Vengeance is mine; I will repay,' and again, 'The Lord will judge his people.'" - This verse also echoes Deuteronomy 32:35-36, emphasizing the certainty of divine judgment.

Revelation 19:2: "For true and righteous are his judgments. He has condemned the great harlot who corrupted the earth with her prostitution. He has avenged on her the blood of his servants." - This passage echoes the theme of divine vengeance present in Deuteronomy 32:43, affirming the righteousness of God's judgments.

Acts 2:40: "With many other words he warned and exhorted them, 'Save yourselves from this corrupt generation!'" - The apostle Peter uses language similar to that of Deuteronomy 32:5, which describes a "corrupt generation," calling for vigilance and purity.

1 Corinthians 10:20: "No! I say that what the Gentiles sacrifice is offered to demons and not to God, and I do not want you to have fellowship with demons." - Here, Paul is referring to Deuteronomy 32:17, which speaks of sacrifices to demons, warning against idolatry.

These passages remind us of the importance of remaining faithful to God, of recognizing His justice and mercy, while exhorting us to live in accordance with His will.