Daniel - Caput 11

Daniel 11.1 Ego autem ab anno prime Darii Medi, stabam ut confortaretur et roboraretur. Daniel 11.2 Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside; et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes; et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Graeciae. Daniel 11.3 Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei. Daniel 11.4 Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos caeli, sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est; lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his. Daniel 11.5 Et confortabitur rex austri; et de principibus ejus praevalebit super eum, et dominabitur ditione: multa enim dominatio ejus. Daniel 11.6 Et post finem annorum foederabuntur, filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam; et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus; et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus. Daniel 11.7 Et stabit de germine radicum ejus plantatio; et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis aquilonis, et abutetur eis, et obtinebit. Daniel 11.8 Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, captiva ducet in Aegyptum; ipse praevalebit adversus regem aquilonis. Daniel 11.9 Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam. Daniel 11.10 Filii autem ejus provocabuntur et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum; et veniet properans, et inundans; et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore ejus. Daniel 11.11 Et provocatus rex austri egredietur, et pugnabit adversus regem aquilonis; et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus. Daniel 11.12 Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus; et dejiciet multa millia, sed non praevalebit. Daniel 11.13 Convertetur enim rex aquilonis, et praeparabit multitudinem multo majorem quam prius; et in fine temporum annorumque, veniet properans cum exercitu magno et opibus nimiis. Daniel 11.14 Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri; filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent. Daniel 11.15 Et veniet rex aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas; et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resistendum, et non erit fortitudo. Daniel 11.16 Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus; et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus. Daniel 11.17 Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo; et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud; et non stabit, nec illius erit. Daniel 11.18 Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas; et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum. Daniel 11.19 Et convertet faciem suam ad imperium terrae suae, et impinget, et corruet, et non invenietur. Daniel 11.20 Et stabit in loco ejus vilissimus et indignus decore regio; et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in praelio. Daniel 11.21 Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius; et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia. Daniel 11.22 Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus, et conterentur; insuper et dux foederis. Daniel 11.23 Et post amicitias, cum eo faciet dolum; et ascendet, et superabit in modico populo. Daniel 11.24 Et abundantes et uberes urbes ingredietur; et faciet quae non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus: rapinas, et praedam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit; et hoc usque ad tempus. Daniel 11.25 Et concitabitur fortitudo ejus et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno; et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis; et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia. Daniel 11.26 Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque ejus opprimetur, et cadent interfecti plurimi. Daniel 11.28 Et revertetur in terram suam cum opibus multis; et cor ejus adversum testamentum sanctum; et faciet, et revertetur in terram suam. Daniel 11.29 Statuto tempore revertetur, et veniet ad austrum; et non erit priori simile novissimum. Daniel 11.30 Et venient super eum trieres et Romani; et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet; reverteturque, et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii. Daniel 11.31 Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctarium fortitudinis; et auferent juge sacrificium, et dabunt abominationem in desolationem. Daniel 11.32 Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter; populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet. Daniel 11.33 Et docti in populo docebunt plurimos; et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum. Daniel 11.34 Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter. Daniel 11.36 Et faciet juxta voluntatem suam rex; et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum; et adversus Deum deorum loquetur magnifica; et dirigetur, donec compleaturi racundia: perpetrata quippe est definitio. Daniel 11.37 Et deum patrum suorum non reputabit, et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget. Daniel 11.38 Deum autem Maozim in loco suo venerabitur; et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis. Daniel 11.39 Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito. Daniel 11.40 Et in tempore praefinito praeliabitur adversus eum rex austri; et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis, in curribus, et in equitibus, et in classe magna; et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet. Daniel 11.41 Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent. Hae autem solae salvabuntur de manu ejus: Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon. Daniel 11.42 Et mittet manum suam in terras, et terra Aegypti non effugiet. Daniel 11.43 Et dominabitur thesaurorum auri et argenti, et in omnibus pretiosis Aegypti; per Libyam quoque et Aethiopiam transibit. Daniel 11.44 Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone; et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos. Daniel 11.45 Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum; et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei.

Daniel : Caput 11

The Prophecies of Daniel Chapter 11

Chapter 11 of the book of Daniel proves to be a rich source of prophecies concerning future kingdoms. Through this vision, we can chart the history to come, observing the conflicts that will mark the course of humanity. This text offers a detailed description of the struggles between kingdoms, with a particular focus on a leader who exalts himself above all.

God's Sovereign Control

This complex prophetic chapter illustrates God's sovereign control over history. It is also a source of encouragement for the faithful, especially in times of persecution. The accuracy of the predictions contained in this passage reaffirms divine omniscience, reminding us that nothing escapes His gaze.

Exploring Bible Passages

Together, we invite you to investigate five biblical passages that relate to the historical and prophetic themes of this profound chapter:

Revelation 13:5-7

"He was given a mouth to speak arrogantly and blasphemously, and authority to continue for forty-two months. He opened his mouth to blaspheme God, to slander His name and His tabernacle, those who dwell in heaven. It was given to him to make war with the saints and to conquer. And he was given authority over every tribe, people, language, and nation."

This passage from Revelation resonates with the descriptions of the king of the north in Daniel 11, particularly regarding his blasphemy and his war against the saints.

Matthew 24:15

"So when you see the 'terrible sacrilege' spoken of by the prophet Daniel in the holy place—whoever reads it, let him understand—"

In this verse, Jesus directly refers to Daniel, suggesting that the events described in Daniel 11 will have a particular resonance in the times to come.

2 Thessalonians 2:3-4

"Do not let anyone deceive you in any way. Before that day, the falling away will come, and then the man of sin, the son of perdition, will be revealed. He opposes and exalts himself above everything that is called God or is worshipped, so much so that he sits in the temple of God, proclaiming that he himself is God."

In this letter, Paul describes an evil ruler who exalts himself above God, similar to the king of the north mentioned in Daniel 11.

1 Maccabees 1:10

"From them came a wicked descendant, Antiochus Epiphanes, son of King Antiochus, who had been a hostage in Rome. He began to reign in the 137th year of the Greek empire."

This verse from the Deuterocanonical books identifies Antiochus Epiphanes, often considered an emblematic figure of the king of the north in Daniel 11.

Revelation 16:12

"The sixth angel poured out his bowl on the great river Euphrates, and its waters were dried up, to prepare the way for the kings who came from the east."

This image in Revelation evokes the mention of the kings of the east in Daniel 11:44, thus strengthening the connection between these prophetic texts.

We encourage you to meditate on these passages and seek the divine light they bring to our understanding of future events. May our faith be strengthened through the study of the Scriptures, and may we remain vigilant in the face of the challenges of our time.