Daniel - Caput 10

Daniel 10.1 Anno tertio Cyri, regis Persarum, verbum revelatum, est Danieli, cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna; intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione. Daniel 10.2 In diebus illis, ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus; Daniel 10.3 panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum: sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies. Daniel 10.4 Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris. Daniel 10.5 Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo; Daniel 10.6 et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus lampas ardens; et brachia ejus, et quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis; et vox sermonum ejus ut vox multitudinis. Daniel 10.7 Vidi autem, ego Daniel, solus visionem; porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. Daniel 10.8 Ego autem relictus solus, vidi visionem grandem hanc; et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. Daniel 10.9 Et audivi vocem sermonum ejus; et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae. Daniel 10.10 Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea et super articulos manuum mearum. Daniel 10.11 Et dixit ad me: Daniel, vir desideriorum, intellige verba quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. Daniel 10.12 Et ait ad me: Noli metuere, Daniel; quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua; et ego veni propter sermones tuos. Daniel 10.13 Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus; et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum; et ego remansi ibi juxta regem Persarum. Daniel 10.14 Veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies. Daniel 10.15 Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui. Daniel 10.16 Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea; et aperiens os meum, locutus sum, et dixi ad eum qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium; Daniel 10.17 et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. Daniel 10.18 Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me, Daniel 10.19 et dixit: Noli timere, vir desideriorum; pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere, domine mi, quia confortasti me. Daniel 10.20 Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? Et nunc revertar ut praelier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens. Daniel 10.21 Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis; et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michael, princeps vester.

Daniel : Caput 10

Daniel's Final Vision

Chapter 10 of the book of Daniel ushers in a fascinating vision, marked by an angelic encounter that invites us to delve into the spirit world. This encounter is more than just an event; it reveals the depth of the spiritual conflict unfolding in the heavenly realms.

The Fast of Daniel and the Heavenly Appearance

The text begins by describing Daniel's fast, an act of devotion and supplication. Through this practice, Daniel prepares to receive a divine revelation. The appearance of a heavenly being, awe-inspiring in his glory, underscores the importance of persistent prayer and intercession in our lives. This moment of encounter reminds us that, despite trials, God intervenes in our human affairs, acting on behalf of those who seek His face.

Supernatural Themes

This chapter highlights essential themes, such as the reality of spiritual warfare and the importance of faith. Daniel 10 offers us a glimpse of the invisible realm, where spiritual struggles unfold beyond our perception. To better understand these realities, let's explore five biblical passages that shed light on these profound themes.

Enlightening Bible Passages

Ephesians 6:12: "For our struggle is not against individuals, but against the powers and authorities, against the rulers of the darkness of this world, against the spiritual forces of evil in the heavenly realms." - The apostle Paul seems to echo Daniel's perspective on the spiritual conflicts behind earthly events.

Revelation 1:13-15: "Among the lampstands was one like a son of man, with a garment reaching to his feet and a golden sash around his chest. His head and hair were white as wool, white as snow, and his eyes were like a flame of fire." - John's description of Jesus bears striking similarities to Daniel's vision of the man clothed in linen, reminding us of divine majesty.

Jude 1:9: "Yet even Michael the archangel, when he was disputing with the devil about the body of Moses, did not dare to bring a blasphemous accusation against him, but said, 'The Lord rebuke him!'" - This passage illustrates the concept of angelic conflicts, similar to what Daniel describes in chapter 10.

Hebrews 1:14: "Are they not all ministering spirits sent forth to serve those Who will inherit salvation?" - This verse resonates with the role of angels as messengers and servants of God, as demonstrated by Daniel's experience in his spiritual quest.

Colossians 2:18: "Do not allow anyone who delights in false humility and the worship of angels to keep you from obtaining the prize. Such a person recounts his visions in great detail, and his carnal mind makes him boast." - The apostle Paul warns against excessive fascination with angels, perhaps in response to misinterpretations of visions like Daniel's, urging us to keep our gaze fixed on God.

In conclusion, Daniel chapter 10 calls us to vigilance, prayer, and understanding of the spiritual realities around us. May our faith be strengthened through these revelations and may we always seek divine light in our spiritual battles.