Proposuit autem Daniel in corde suo, ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus, et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur.
Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia; Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.
et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in saeculum, quia sapientia et fortitudo ejus sunt!
Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est.
Sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt:
In diebus autem regnorum illorum, suscitabit Deus caeli regnum quod in aeternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur; comminuet autem et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum.
ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.
Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.
Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait:
Et nunc non possumus aperire os; confusio et opprobrium facti sumus servis tuis et his qui colunt te.
Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi.
Arborem quam vidisti sublimem atque robustam, cujus altitudo pertingit ad caelum, et aspectus illius in omnem terram;
Nunc igitur, ego, Nabuchodonosor, laudo et magnifico, et glorifico Regem caeli, quia omnia opera ejus vera, et viae ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare.
Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille, et unusquisque secundum suam bibebat aetatem.
Haec est autem scriptura quae digesta est: Mane, Thecel, Phares.
Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in illo.
Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit.
Et Daniel regi respondens, ait: Rex, in aeternum vive!
Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus et linguis, habitantibus in universa terra: Pax vobis multiplicetur!
Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda; thronus ejus flammae ignis, rotae ejus ignis accensus.
Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit. Et in conspectu ejus obtulerunt eum;
et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum; et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient: potestas ejus. potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur.
Et audivi vocem viri inter Ulai; et clamavit, et ait: Gabriel, fac intelligere istam visionem.
Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum, rogare et deprecari in jejuniis, sacco et cinere.
Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi: Obsecro, Domine, Deus magne et terribilis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua.
Tibi, Domine, justitia; nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, et omni Israel, his prope sunt, et his qui procul in universis terris ad quas ejecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te.
Tibi autem, Domino Deo nostro, misericordia et propitiatio; quia recessimus a te,
Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
Scito ergo, et animadverte: Ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Jerusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae erunt; et rursum aedificabitur platea, et muri in angustia temporum.
Et dixit ad me: Daniel, vir desideriorum, intellige verba quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.
Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter; populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.
In tempore autem illo consurget Michael, princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui; et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
Et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt, alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
Tu autem, Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum; plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est; et benedixit Daniel Deum caeli,
Sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt:
et praeco clamabat valenter: Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis:
quia justus es in omnibus quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia judicia tua vera.
somnium vidi, quod perterruit me; et cogitationes meae in strato meo, et visiones capitis mei, conturbaverunt me.
Ad quae respondens Daniel, ait coram rege: Munera tua sint tibi, et dona domus tuae alteri da; scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam tibi.
Viri autem illi, intelligentes regem, dixerunt ei: Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est, ut omne decretum quod constituerit rex, non liceat immutari.
Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi, quia coram eo justitia inventa est in me; sed et coram te, rex, delictum non feci.
Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in saeculum, et saeculum saeculorum.
secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus; et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos; et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.
Inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi; aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem super quam invocatum est nomen tuum; neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis.
Et ait ad me: Noli metuere, Daniel; quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua; et ego veni propter sermones tuos.
Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi; et impie agent impii, neque intelligent omnes impii: porro docti intelligent.
Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum, super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno ejus.
Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria, quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.
Judicia enim vera fecisti juxta omnia quae induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum, Jerusalem, quia in veritate et in judicio induxisti omnia haec, propter peccata nostra.
Omnia haec venerunt super Nabuchodonosor regem.
Phares: divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis.
Ipse liberator, atque salvator, faciens signa, et mirabilia in caelo et in terra, qui liberavit Danielem de lacu leonum.
regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quae est subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi: cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.
Confirmabit autem pactum multis hebdomada una; et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, et erit in templo abominatio desolationis, et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio.
Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones, usque ad praefinitum tempus.
Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.
In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.
Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura, provinciae Babylonis.
Ego, Nabuchodonosor, quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo:
Regina autem, pro re quae acciderat regi, et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est, et proloquens ait: Rex, in eternum vive! non te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua immutetur.
Et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos.
Anno primo Baltassar, regis Babylonis, Daniel somnium vidit; visio autem capitis ejus in cubili suo; et somnium scribens brevi sermone comprehendit, summatimque perstringens, ait:
Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram principio,
In anno primo Darii, filii Assueri, de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum,
Anno tertio Cyri, regis Persarum, verbum revelatum, est Danieli, cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna; intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione.
Ego autem ab anno prime Darii Medi, stabam ut confortaretur et roboraretur.
Et vidi, ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant: unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.