Colossiens - Caput 2

Colossiens 2.1 volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne Colossiens 2.2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu Colossiens 2.3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi Colossiens 2.4 hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum Colossiens 2.5 nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae Colossiens 2.6 sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate Colossiens 2.7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione Colossiens 2.8 videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum Colossiens 2.9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter Colossiens 2.10 et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis Colossiens 2.11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi Colossiens 2.12 consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis Colossiens 2.13 et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta Colossiens 2.14 delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci Colossiens 2.15 expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso Colossiens 2.16 nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum Colossiens 2.17 quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi Colossiens 2.18 nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae Colossiens 2.19 et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei Colossiens 2.20 si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis Colossiens 2.21 ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris Colossiens 2.22 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum Colossiens 2.23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis

Colossiens : Caput 2

Colossians Chapter 2: A Warning Against False Philosophies Colossians chapter 2 warns us against false philosophies and legalism. In a world where many voices try to distract us from the truth, it is essential to remain firm in the truth of Christ. This apologetic text combats the heresies that threatened the early Church, emphasizing the sufficiency of Christ. The Dangers of Legalism The Apostle Paul refutes ascetic practices and legalistic observances, reminding believers of their freedom in Christ. This chapter highlights the believer's death and resurrection with Christ, thus affirming our new identity in Him. Colossians 2 strengthens our faith in the face of the subtle deceptions that can lead us away from our authentic relationship with God.

Exploring Related Bible Passages

Together, we will investigate five Bible passages that correspond to the defensive themes of this crucial chapter.

By meditating on these verses, we arm ourselves against influences that seek to lead us away from the truth of the gospel. May our faith be strengthened and our understanding of the mystery of Christ deepened, so that we may fully experience the freedom he has acquired for us.