Colossiens - Caput 3

Colossiens 3.1 igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens Colossiens 3.2 quae sursum sunt sapite non quae supra terram Colossiens 3.3 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo Colossiens 3.4 cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria Colossiens 3.5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus Colossiens 3.6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis Colossiens 3.7 in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis Colossiens 3.8 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro Colossiens 3.9 nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius Colossiens 3.10 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum Colossiens 3.11 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus Colossiens 3.12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam Colossiens 3.13 subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos Colossiens 3.14 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis Colossiens 3.15 et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote Colossiens 3.16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo Colossiens 3.17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum Colossiens 3.18 mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino Colossiens 3.19 viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas Colossiens 3.20 filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino Colossiens 3.21 patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant Colossiens 3.22 servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum Colossiens 3.23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus Colossiens 3.24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite Colossiens 3.25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio

Colossiens : Caput 3

A Christ-Centered Life

Colossians 3 exhorts us to embrace a truly Christ-centered life. As Christians, we must ask ourselves: How are we living out our new identity in Jesus? This passage invites us to reflect deeply on our spiritual transformation.

Opposition Between the Old Man and the New

This practical text highlights the opposition between the old man and the new, urging believers to seek the things that are above. The apostle Paul offers valuable guidelines for our relationships, both family and professional, all rooted in the lordship of Christ.

Christian Virtues

The chapter highlights the importance of Christian virtues such as love, forgiveness, and gratitude. These principles are fundamental to living a transformed Christian life, guided by the spirit of Christ.

Reflection on Bible Passages

We invite you to reflect with us on five Bible passages that amplify the vital principles of this transformative chapter:

By meditating on these verses, we commit ourselves to living a life that reflects the teachings of Christ, cultivating an authentic and dynamic relationship with Him.