Colossiens - Caput 1

Colossiens 1.1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater Colossiens 1.2 his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro Colossiens 1.3 gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes Colossiens 1.4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes Colossiens 1.5 propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii Colossiens 1.6 quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate Colossiens 1.7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu Colossiens 1.8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu Colossiens 1.9 ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali Colossiens 1.10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei Colossiens 1.11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio Colossiens 1.12 gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine Colossiens 1.13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae Colossiens 1.14 in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum Colossiens 1.15 qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae Colossiens 1.16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt Colossiens 1.17 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant Colossiens 1.18 et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens Colossiens 1.19 quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare Colossiens 1.20 et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt Colossiens 1.21 et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis Colossiens 1.22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso Colossiens 1.23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister Colossiens 1.24 qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia Colossiens 1.25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei Colossiens 1.26 mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius Colossiens 1.27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae Colossiens 1.28 quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu Colossiens 1.29 in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute

Colossiens : Caput 1

The Supremacy of Christ in Colossians 1

Chapter 1 of the Epistle to the Colossians exalts the supremacy of Christ, highlighting His unique preeminence. The apostle Paul describes Jesus as the image of the invisible God and the sustainer of all things, thus establishing a lofty Christology that invites reflection and wonder.

A Prayer for Spiritual Maturity

In this chapter, Paul expresses his prayer for the spiritual maturity of the Colossians, encouraging them to grow in their faith and commit themselves to their ministry of proclaiming Christ. This exhortation emphasizes the importance of sanctification and spiritual growth in the believer's life.

Cosmic Reconciliation Through Christ

Colossians 1 also emphasizes the cosmic reconciliation achieved by Christ. Indeed, the blood of Jesus is presented as the means by which all things are reconciled, both on earth and in heaven. This notion is fundamental to understanding the message of the Gospel and its impact on all of creation.

Illuminating Bible Passages

To enrich our understanding of the glorious themes of this opening chapter, let's delve into five biblical passages that illuminate the preeminence of Christ:

As we meditate on these passages, we are invited to recognize the greatness of Christ and deepen our commitment to Him. May this reflection inspire us to live our faith fully and bear witness to the reconciliation He has brought to the world.