Actes des Apôtres - Caput 16

Actes des Apôtres 16.1 pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili Actes des Apôtres 16.2 huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres Actes des Apôtres 16.3 hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset Actes des Apôtres 16.4 cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis Actes des Apôtres 16.5 et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie Actes des Apôtres 16.6 transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia Actes des Apôtres 16.7 cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu Actes des Apôtres 16.8 cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem Actes des Apôtres 16.9 et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos Actes des Apôtres 16.10 ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis Actes des Apôtres 16.11 navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim Actes des Apôtres 16.12 et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes Actes des Apôtres 16.13 die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant Actes des Apôtres 16.14 et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo Actes des Apôtres 16.15 cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos Actes des Apôtres 16.16 factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando Actes des Apôtres 16.17 haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis Actes des Apôtres 16.18 hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora Actes des Apôtres 16.19 videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes Actes des Apôtres 16.20 et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei Actes des Apôtres 16.21 et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani Actes des Apôtres 16.22 et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi Actes des Apôtres 16.23 et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos Actes des Apôtres 16.24 qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno Actes des Apôtres 16.25 media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant Actes des Apôtres 16.26 subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt Actes des Apôtres 16.27 expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos Actes des Apôtres 16.28 clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus Actes des Apôtres 16.29 petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae Actes des Apôtres 16.30 et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam Actes des Apôtres 16.31 at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua Actes des Apôtres 16.32 et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius Actes des Apôtres 16.33 et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo Actes des Apôtres 16.34 cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo Actes des Apôtres 16.35 et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos Actes des Apôtres 16.36 nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace Actes des Apôtres 16.37 Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant Actes des Apôtres 16.38 et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent Actes des Apôtres 16.39 et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem Actes des Apôtres 16.40 exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt

Actes des Apôtres : Caput 16

Paul's Second Missionary Journey

Chapter 16 of the Acts of the Apostles marks the beginning of the apostle Paul's second missionary journey. This chapter reveals how the Holy Spirit guides the spread of the Gospel in Europe, bringing about remarkable changes in the lives of individuals and communities. Through a dynamic narrative, we discover the Macedonian call, the conversion of Lydia, the liberation of an enslaved young woman, and the dramatic conversion of the Philippian jailer.

Divine Direction and Transformative Power

This chapter highlights divine direction in the apostolic mission as well as the transformative power of the Gospel. It addresses crucial themes such as sensitivity to divine direction and witnessing in the midst of adversity. These elements invite us to reflect on our own journey of faith and our response to the Lord's call.

Meditation on Biblical Passages

We invite you to meditate on five biblical passages that are linked to the missionary themes of this powerful chapter:

Meditating on these passages, we are called to renew our commitment to the mission of the gospel and to remain attentive to the voice of the Holy Spirit in our daily lives.