Actes des Apôtres - Caput 17

Actes des Apôtres 17.1 cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Iudaeorum Actes des Apôtres 17.2 secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de scripturis Actes des Apôtres 17.3 adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis Actes des Apôtres 17.4 et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus gentilibusque multitudo magna et mulieres nobiles non paucae Actes des Apôtres 17.5 zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum Actes des Apôtres 17.6 et cum non invenissent eos trahebant Iasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt Actes des Apôtres 17.7 quos suscepit Iason et hii omnes contra decreta Caesaris faciunt regem alium dicentes esse Iesum Actes des Apôtres 17.8 concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec Actes des Apôtres 17.9 et accepto satis ab Iasone et a ceteris dimiserunt eos Actes des Apôtres 17.10 fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam qui cum advenissent in synagogam Iudaeorum introierunt Actes des Apôtres 17.11 hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent Actes des Apôtres 17.12 et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri non pauci Actes des Apôtres 17.13 cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem Actes des Apôtres 17.14 statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi Actes des Apôtres 17.15 qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt Actes des Apôtres 17.16 Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus eius in ipso videns idolatriae deditam civitatem Actes des Apôtres 17.17 disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos qui aderant Actes des Apôtres 17.18 quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum daemoniorum videtur adnuntiator esse quia Iesum et resurrectionem adnuntiabat eis Actes des Apôtres 17.19 et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quae est haec nova quae a te dicitur doctrina Actes des Apôtres 17.20 nova enim quaedam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint haec esse Actes des Apôtres 17.21 Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi Actes des Apôtres 17.22 stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video Actes des Apôtres 17.23 praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram in qua scriptum erat ignoto deo quod ergo ignorantes colitis hoc ego adnuntio vobis Actes des Apôtres 17.24 Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt hic caeli et terrae cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat Actes des Apôtres 17.25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia Actes des Apôtres 17.26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum Actes des Apôtres 17.27 quaerere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum Actes des Apôtres 17.28 in ipso enim vivimus et movemur et sumus sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt ipsius enim et genus sumus Actes des Apôtres 17.29 genus ergo cum simus Dei non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi sculpturae artis et cogitationis hominis divinum esse simile Actes des Apôtres 17.30 et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant Actes des Apôtres 17.31 eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis Actes des Apôtres 17.32 cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum Actes des Apôtres 17.33 sic Paulus exivit de medio eorum Actes des Apôtres 17.34 quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis

Actes des Apôtres : Caput 17

Paul's Ministry in Acts Chapter 17

Chapter 17 of the Acts of the Apostles immerses us in the ministry of the apostle Paul in Thessalonica, Beroea, and Athens. This captivating passage invites us to reflect on how Paul adapted his approach to the different audiences he encountered. It illustrates the various aspects of preaching, including in the synagogues, the diligent study of the Bereans, and Paul's speech at the Areopagus.

A Contextualized Approach to the Gospel

In this chapter, we see Paul employing different evangelistic strategies, contrasting the gospel with the pagan philosophies of his time. Acts 17 addresses essential themes such as the contextualization of the message and Christian apologetics, urging us to be faithful witnesses in diverse contexts.

Five Enlightening Bible Passages

To better understand the missiological principles of this foundational chapter, consider five biblical passages that enrich our reflection:

Thus, chapter 17 of the Acts of the Apostles is not limited to a simple historical account; it challenges us to consider how we are called to proclaim the Gospel in our own contexts, drawing on the wisdom of the Holy Spirit and the example of Paul.