Actes des Apôtres - Caput 14

Actes des Apôtres 14.1 factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo Actes des Apôtres 14.2 qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres Actes des Apôtres 14.3 multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum Actes des Apôtres 14.4 divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis Actes des Apôtres 14.5 cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos Actes des Apôtres 14.6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem Actes des Apôtres 14.7 et ibi evangelizantes erant Actes des Apôtres 14.8 et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat Actes des Apôtres 14.9 hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret Actes des Apôtres 14.10 dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat Actes des Apôtres 14.11 turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos Actes des Apôtres 14.12 et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi Actes des Apôtres 14.13 sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare Actes des Apôtres 14.14 quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes Actes des Apôtres 14.15 et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt Actes des Apôtres 14.16 qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas Actes des Apôtres 14.17 et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra Actes des Apôtres 14.18 et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent Actes des Apôtres 14.19 supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse Actes des Apôtres 14.20 circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben Actes des Apôtres 14.21 cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam Actes des Apôtres 14.22 confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei Actes des Apôtres 14.23 et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt Actes des Apôtres 14.24 transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam Actes des Apôtres 14.25 et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam Actes des Apôtres 14.26 et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt Actes des Apôtres 14.27 cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei Actes des Apôtres 14.28 morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis

Actes des Apôtres : Caput 14

Paul's First Missionary Journey - Acts Chapter 14

Chapter 14 of the Acts of the Apostles immerses us in the heart of the apostle Paul's first missionary journey. Through this account, we discover the profound impact of the gospel on diverse cultures, as well as the challenges and joys missionaries encounter in their ministry.

Ministries in Iconium, Lystra, and Derbe

This dynamic text evokes the significant experiences of Paul and Barnabas in Iconium, Lystra, and Derbe. Among the notable events, the healing of a lame man and attempts at idolatry testify to the power of God working through them. These miraculous acts reflect the apostles' living faith and determination in the face of opposition.

The Challenges of Missionaries

The chapter highlights the dangers and persecutions faced by those who engage in mission. Despite the trials, Paul and Barnabas persevere, embodying an example of faith and resilience. Their triumphant return to Antioch underscores the importance of the Christian community in supporting and encouraging one another.

The Creation of Local Churches

Acts 14 also addresses the creation of local churches, an essential element in spreading the gospel. The appointment of elders, as mentioned in verse 23, illustrates the importance of structure and leadership in the life of the church.

Reflection on Bible Passages

Let's reflect together on five Bible passages that resonate with the themes of this inspiring chapter:

We invite you to meditate on these passages and reflect on how the gospel continues to influence our lives and communities today.