Actes des Apôtres - Caput 12

Actes des Apôtres 12.1 eodem autem tempore misit Herodes rex manus ut adfligeret quosdam de ecclesia Actes des Apôtres 12.2 occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio Actes des Apôtres 12.3 videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum Actes des Apôtres 12.4 quem cum adprehendisset misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum volens post pascha producere eum populo Actes des Apôtres 12.5 et Petrus quidem servabatur in carcere oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo Actes des Apôtres 12.6 cum autem producturus eum esset Herodes in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus et custodes ante ostium custodiebant carcerem Actes des Apôtres 12.7 et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo percussoque latere Petri suscitavit eum dicens surge velociter et ceciderunt catenae de manibus eius Actes des Apôtres 12.8 dixit autem angelus ad eum praecingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me Actes des Apôtres 12.9 et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre Actes des Apôtres 12.10 transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem quae ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo Actes des Apôtres 12.11 et Petrus ad se reversus dixit nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni expectatione plebis Iudaeorum Actes des Apôtres 12.12 consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes Actes des Apôtres 12.13 pulsante autem eo ostium ianuae processit puella ad audiendum nomine Rhode Actes des Apôtres 12.14 et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam Actes des Apôtres 12.15 at illi dixerunt ad eam insanis illa autem adfirmabat sic se habere illi autem dicebant angelus eius est Actes des Apôtres 12.16 Petrus autem perseverabat pulsans cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt Actes des Apôtres 12.17 annuens autem eis manu ut tacerent enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec et egressus abiit in alium locum Actes des Apôtres 12.18 facta autem die erat non parva turbatio inter milites quidnam de Petro factum esset Actes des Apôtres 12.19 Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset inquisitione facta de custodibus iussit eos duci descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est Actes des Apôtres 12.20 erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo Actes des Apôtres 12.21 statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali et contionabatur ad eos Actes des Apôtres 12.22 populus autem adclamabat dei voces et non hominis Actes des Apôtres 12.23 confestim autem percussit eum angelus Domini eo quod non dedisset honorem Deo et consumptus a vermibus exspiravit Actes des Apôtres 12.24 verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur Actes des Apôtres 12.25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis expleto ministerio adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus

Actes des Apôtres : Caput 12

The Divine Protection of the Church: Reflections on Acts Chapter 12

Chapter 12 of the Book of Acts immerses us in a poignant account of the persecution suffered by the Church during the reign of Herod Agrippa I. Here we discover how God watches over His Church in times of great distress. This dramatic text evokes the martyrdom of James, the arrest of Peter, and his miraculous release, thus highlighting divine judgment on Herod.

Contrast Between Human and Divine Power

This chapter powerfully illustrates the contrast between human and divine power. The fervent prayer of the Church proves to be a central element, demonstrating that, even in the darkness of persecution, the light of faith can triumph. Acts 12 addresses crucial themes such as the sovereignty of God in times of suffering and the unwavering growth of God's Word.

Enlightening Bible Passages

To deepen our understanding of the powerful themes of this chapter, consider five biblical passages that resonate deeply with the events of Acts 12:

Meditating on these passages, we gain a deeper understanding of God's protection and intervention in our lives, and how, through prayer and faith, the Church continues to grow and shine, even in the face of adversity.