1 Samuel - Caput 24

1 Samuel 24.1 ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi 1 Samuel 24.2 cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi 1 Samuel 24.3 adsumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israhel perrexit ad investigandum David et viros eius etiam super abruptissimas petras quae solis hibicibus perviae sunt 1 Samuel 24.4 et venit ad caulas quoque ovium quae se offerebant vianti eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro David et viri eius in interiori parte speluncae latebant 1 Samuel 24.5 et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et praecidit oram clamydis Saul silenter 1 Samuel 24.6 post haec percussit cor suum David eo quod abscidisset oram clamydis Saul 1 Samuel 24.7 dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum quoniam christus Domini est 1 Samuel 24.8 et confregit David viros suos sermonibus et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere 1 Samuel 24.9 surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit 1 Samuel 24.10 dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium David quaerit malum adversum te 1 Samuel 24.11 ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est 1 Samuel 24.12 quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuae in manu mea quoniam cum praeciderem summitatem clamydis tuae nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam 1 Samuel 24.13 iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te manus autem mea non sit in te 1 Samuel 24.14 sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur impietas manus ergo mea non sit in te 1 Samuel 24.15 quem sequeris rex Israhel quem persequeris canem mortuum sequeris et pulicem unum 1 Samuel 24.16 sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua 1 Samuel 24.17 cum autem conplesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul dixit Saul numquid vox haec tua est fili mi David et levavit Saul vocem suam et flevit 1 Samuel 24.18 dixitque ad David iustior tu es quam ego tu enim tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala 1 Samuel 24.19 et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona quomodo tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me 1 Samuel 24.20 quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me 1 Samuel 24.21 et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israhel 1 Samuel 24.22 iura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei 1 Samuel 24.23 et iuravit David Sauli abiit ergo Saul in domum suam et David et viri eius ascenderunt ad tutiora loca

1 Samuel : Caput 24

Reflection on 1 Samuel 24: Mercy and Leadership Chapter 24 of the book of 1 Samuel presents us with a pivotal encounter between David and Saul, a defining moment in biblical history. This passage raises profound questions about the nature of revenge and mercy. How did David handle the opportunity to take revenge on his enemy? This emotionally charged text describes how David spared Saul's life at Engedi, illustrating his deep respect for God's anointed. Themes of Mercy and Integrity This chapter explores fundamental themes such as mercy, integrity, and divine sovereignty in conflict resolution. David's choice not to harm Saul demonstrates strength of character and faith in divine justice. This choice illustrates not only his love for God, but also his desire to follow the ethical principles that guide a true leader.

Saul's Repentance

Saul's temporary repentance adds complexity to this already rich narrative. This human dynamic highlights the struggle between the flesh and the spirit, and invites us to reflect on our own reactions to injustice.

Resonant Bible Passages

Let's reflect together on five biblical passages that resonate with the profound themes of ethics and leadership present in 1 Samuel 24:

We are invited to meditate on these teachings and to integrate mercy and integrity into our own lives. May this reflection guide us on our journey of faith and inspire us to act according to the values ​​of the Kingdom of God.