1 Samuel - Caput 25

1 Samuel 25.1 mortuus est autem Samuhel et congregatus est universus Israhel et planxerunt eum et sepelierunt in domo sua in Rama consurgensque David descendit in desertum Pharan 1 Samuel 25.2 erat autem vir quispiam in solitudine Maon et possessio eius in Carmelo et homo ille magnus nimis erantque ei oves tria milia et mille caprae et accidit ut tonderetur grex eius in Carmelo 1 Samuel 25.3 nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir eius durus et pessimus et malitiosus erat autem de genere Chaleb 1 Samuel 25.4 cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum 1 Samuel 25.5 misit decem iuvenes et dixit eis ascendite in Carmelum et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice 1 Samuel 25.6 et dicetis sic fratribus meis et tibi pax et domui tuae pax et omnibus quaecumque habes sit pax 1 Samuel 25.7 audivi quod tonderent pastores tui qui erant nobiscum in deserto numquam eis molesti fuimus nec aliquando defuit eis quicquam de grege omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo 1 Samuel 25.8 interroga pueros tuos et indicabunt tibi nunc ergo inveniant pueri gratiam in oculis tuis in die enim bona venimus quodcumque invenerit manus tua da servis tuis et filio tuo David 1 Samuel 25.9 cumque venissent pueri David locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et siluerunt 1 Samuel 25.10 respondens autem Nabal pueris David ait quis est David et quis est filius Isai hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos 1 Samuel 25.11 tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum quae occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint 1 Samuel 25.12 regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba quae dixerat 1 Samuel 25.13 tunc David ait viris suis accingatur unusquisque gladio suo et accincti sunt singuli gladio suo accinctusque est et David ense suo et secuti sunt David quasi quadringenti viri porro ducenti remanserunt ad sarcinas 1 Samuel 25.14 Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris dicens ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent domino nostro et aversus est eos 1 Samuel 25.15 homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti nec quicquam aliquando periit omni tempore quo sumus conversati cum eis in deserto 1 Samuel 25.16 pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges 1 Samuel 25.17 quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam conpleta est malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loqui 1 Samuel 25.18 festinavit igitur Abigail et tulit ducentos panes et duos utres vini et quinque arietes coctos et quinque sata pulentae et centum ligaturas uvae passae et ducentas massas caricarum et inposuit super asinos 1 Samuel 25.20 cum ergo ascendisset asinum et descenderet ad radices montis David et viri eius descendebant in occursum eius quibus et illa occurrit 1 Samuel 25.21 et ait David vere frustra servavi omnia quae huius erant in deserto et non periit quicquam de cunctis quae ad eum pertinebant et reddidit mihi malum pro bono 1 Samuel 25.22 haec faciat Deus inimicis David et haec addat si reliquero de omnibus quae ad eum pertinent usque mane mingentem ad parietem 1 Samuel 25.23 cum autem vidisset Abigail David festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram 1 Samuel 25.24 et cecidit ad pedes eius et dixit in me sit domine mi haec iniquitas loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis et audi verba famulae tuae 1 Samuel 25.25 ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti 1 Samuel 25.26 nunc ergo domine mi vivit Dominus et vivit anima tua qui prohibuit te ne venires in sanguine et salvavit manum tuam tibi et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quaerunt domino meo malum 1 Samuel 25.27 quapropter suscipe benedictionem hanc quam adtulit ancilla tua tibi domino meo et da pueris qui sequuntur te dominum meum 1 Samuel 25.28 aufer iniquitatem famulae tuae faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum fidelem quia proelia Domini domine mi tu proeliaris malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae 1 Samuel 25.29 si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quaerens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundae 1 Samuel 25.30 cum ergo fecerit tibi Dominus domino meo omnia quae locutus est bona de te et constituerit te ducem super Israhel 1 Samuel 25.31 non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo quod effuderis sanguinem innoxium aut ipse te ultus fueris et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancillae tuae 1 Samuel 25.32 et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israhel qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum 1 Samuel 25.33 et benedicta tu quae prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea 1 Samuel 25.34 alioquin vivit Dominus Deus Israhel qui prohibuit me malum facere tibi nisi cito venisses in occursum mihi non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem 1 Samuel 25.35 suscepit ergo David de manu eius omnia quae adtulerat ei dixitque ei vade pacifice in domum tuam ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam 1 Samuel 25.36 venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in domo eius quasi convivium regis et cor Nabal iucundum erat enim ebrius nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane 1 Samuel 25.37 diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba haec et emortuum est cor eius intrinsecus et factus est quasi lapis 1 Samuel 25.38 cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus est 1 Samuel 25.39 quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem 1 Samuel 25.40 et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te sibi in uxorem 1 Samuel 25.41 quae consurgens adoravit prona in terram et ait ecce famula tua sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini mei 1 Samuel 25.42 et festinavit et surrexit Abigail et ascendit super asinum et quinque puellae ierunt cum ea pedisequae eius et secuta est nuntios David et facta est illi uxor 1 Samuel 25.43 sed et Ahinoem accepit David de Iezrahel et fuit utraque uxor eius 1 Samuel 25.44 Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Falti filio Lais qui erat de Gallim

1 Samuel : Caput 25

The Wisdom of Abigail: A Lesson in Discernment

Chapter 25 of the book of 1 Samuel immerses us in a pivotal encounter between David and Abigail, illustrating how wisdom can prevent tragedy. This captivating story begins with Samuel's death and Nabal's refusal to help David. Abigail's intervention, full of wisdom and self-control, is a turning point that teaches us the consequences of arrogance. The future union between David and Abigail testifies to divine providence, a hand that guides our lives even in the most tumultuous times.

Meditate with us on five biblical passages that highlight the principles of discernment and grace revealed in this inspiring chapter.

Proverbs 15:1

"A quiet answer turns away wrath, but a harsh word stirs up anger." » This proverb perfectly illustrates the interaction between David and Abigail in 1 Samuel 25, where Abigail's wisdom manages to calm David's anger.

Proverbs 31:10, 26

"A good wife is a happy finder! [...] Speak wisely and teach with love." » This description of the virtuous woman corresponds to the qualities of Abigail as demonstrated in 1 Samuel 25, where she demonstrates wisdom and love.

Romans 12:19

“Do not avenge yourselves, beloved, but commit your anger to God, for it is written: ‘Vengeance is mine; I will repay,’ declares the Lord. » This verse resonates with the ending of 1 Samuel 25, where David understands that God has taken revenge on Nabal for his insult.

James 1:19-20

"My beloved brothers, keep this in mind: all of you be quick to listen, slow to speak, and slow to anger, for the anger of man does not produce the righteousness of God. » This passage reflects the lesson David learns in 1 Samuel 25, when Abigail turns him away from anger.

Galatians 6:7

“Do not be deceived: God is not mocked. For whatever a man sows, that he will also reap.” This principle is manifested through the story of Nabal in 1 Samuel 25, who ultimately faces the consequences of his own folly.

Let us reflect together on these powerful messages and how they can guide our own lives in wisdom and discernment, as Abigail did. May these teachings nourish our faith and bring us closer to God’s will.