1 Samuel - Caput 23

1 Samuel 23.1 et nuntiaverunt David dicentes ecce Philisthim obpugnant Ceila et diripiunt areas 1 Samuel 23.2 consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et percutiam Philistheos istos et ait Dominus ad David vade et percuties Philistheos et salvabis Ceila 1 Samuel 23.3 et dixerunt viri qui erant cum David ad eum ecce nos hic in Iudaea consistentes timemus quanto magis si ierimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum 1 Samuel 23.4 rursum ergo David consuluit Dominum qui respondens ei ait surge et vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tua 1 Samuel 23.5 abiit David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philistheos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores Ceilae 1 Samuel 23.6 porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad David in Ceila ephod secum habens descenderat 1 Samuel 23.7 nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et ait Saul tradidit eum Deus in manus meas conclususque est introgressus urbem in qua portae et serae 1 Samuel 23.8 et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros eius 1 Samuel 23.9 quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum dixit ad Abiathar sacerdotem adplica ephod 1 Samuel 23.10 et ait David Domine Deus Israhel audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter me 1 Samuel 23.11 si tradent me viri Ceila in manus eius et si descendet Saul sicut audivit servus tuus Domine Deus Israhel indica servo tuo et ait Dominus descendet 1 Samuel 23.12 dixitque David si tradent viri Ceilae me et viros qui sunt mecum in manu Saul et dixit Dominus tradent 1 Samuel 23.13 surrexit ergo David et viri eius quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit exire 1 Samuel 23.14 morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte solitudinis Ziph quaerebat tamen eum Saul cunctis diebus et non tradidit eum Deus in manus eius 1 Samuel 23.15 et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam eius porro David erat in deserto Ziph in silva 1 Samuel 23.16 et surrexit Ionathan filius Saul et abiit ad David in silva et confortavit manus eius in Deo dixitque ei 1 Samuel 23.17 ne timeas neque enim inveniet te manus Saul patris mei et tu regnabis super Israhel et ego ero tibi secundus sed et Saul pater meus scit hoc 1 Samuel 23.18 percussit igitur uterque foedus coram Domino mansitque David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam 1 Samuel 23.19 ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvae in colle Achilae quae est ad dexteram deserti 1 Samuel 23.20 nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis 1 Samuel 23.21 dixitque Saul benedicti vos a Domino quia doluistis vicem meam 1 Samuel 23.22 abite oro et diligentius praeparate et curiosius agite et considerate locum ubi sit pes eius vel quis viderit eum ibi recogitat enim de me quod callide insidier ei 1 Samuel 23.23 considerate et videte omnia latibula eius in quibus absconditur et revertimini ad me ad rem certam ut vadam vobiscum quod si etiam in terra se abstruserit perscrutabor eum in cunctis milibus Iuda 1 Samuel 23.24 at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem et viri eius erant in deserto Maon in campestribus ad dextram Iesimuth 1 Samuel 23.25 ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum et nuntiatum est David statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon quod cum audisset Saul persecutus est David in deserto Maon 1 Samuel 23.26 et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri eius in modum coronae cingebant David et viros eius ut caperent eos 1 Samuel 23.27 et nuntius venit ad Saul dicens festina et veni quoniam infuderunt se Philisthim super terram 1 Samuel 23.28 reversus est ergo Saul desistens persequi David et perrexit in occursum Philisthinorum propter hoc vocaverunt locum illum petram Dividentem

1 Samuel : Caput 23

Divine Protection and David's Leadership

Chapter 23 of 1 Samuel is a moving account that illustrates David's trials as a fugitive. This passage of Scripture invites us to reflect on how God guides and protects His anointed in times of distress. Through David's adventures, we discover the depth of his dependence on God, as well as the importance of friendship and divine faithfulness.

The Rescue of Keilah

In this chapter, David intervenes to save the city of Keilah, threatened by the Philistines. This heroic act highlights David's leadership and his willingness to act for the good of his people, even at the risk of his own life. His constant flight from Saul testifies to his resilience and unwavering faith in God.

Jonathan's Encouragement

Jonathan, his faithful friend, plays a crucial role in supporting David during these difficult times. Their friendship is an example of loyalty and camaraderie in times of crisis, a reminder of the importance of having spiritual allies we can rely on.

Enlightening Bible Passages

To deepen our understanding of the themes revealed in this dynamic chapter, let's explore five biblical passages that resonate with David's experiences:

Psalm 54:1

"To the music teacher. With stringed instruments. David's maskil. When the Ziphites came to Saul and said, 'David is hiding among us.'" This psalm echoes the events of 1 Samuel 23, where the Ziphites betray David, highlighting the tension between loyalty and betrayal.

Psalms 63:1

"A Psalm of David, when he was in the wilderness of Judah." This psalm evokes the moments of solitude and search for God, characteristic of the period when David was fleeing Saul.

2 Corinthians 11:32-33

"In Damascus, the governor appointed by King Aretas ordered that the city be guarded to arrest me. But some brothers placed me in a basket through a window in the wall, and so I escaped his hands." Paul's flight from Damascus recalls David's, illustrating how God protects His servants in times of danger.

Psalms 31:21

"Blessed be the Lord, for he has shown me wonderful mercy while I was in a besieged city." This verse reflects David's feelings as he found himself surrounded by enemies, testifying to God's kindness in the midst of adversity.

Proverbs 17:17

"A friend loves at all times; he is a brother in adversity." This proverb perfectly illustrates the friendship between David and Jonathan, a source of strength and encouragement in difficult times.

As we meditate on these passages, we are called to recognize divine protection and the power of leadership in our own lives. May David's example inspire us to trust God and cultivate strong and faithful friendships.