1 Samuel - Caput 11

1 Samuel 11.1 ascendit autem Naas Ammonites et pugnare coepit adversus Iabesgalaad dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas habeto nos foederatos et serviemus tibi 1 Samuel 11.2 et respondit ad eos Naas Ammonites in hoc feriam vobiscum foedus ut eruam omnium vestrum oculos dextros ponamque vos obprobrium in universo Israhel 1 Samuel 11.3 et dixerunt ad eum seniores Iabes concede nobis septem dies ut mittamus nuntios in universos terminos Israhel et si non fuerit qui defendat nos egrediemur ad te 1 Samuel 11.4 venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis et locuti sunt verba audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit 1 Samuel 11.5 et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait quid habet populus quod plorat et narraverunt ei verba virorum Iabes 1 Samuel 11.6 et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba haec et iratus est furor eius nimis 1 Samuel 11.7 et adsumens utrumque bovem concidit in frusta misitque in omnes terminos Israhel per manum nuntiorum dicens quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuhelem sic fiet bubus eius invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus 1 Samuel 11.8 et recensuit eos in Bezec fueruntque filiorum Israhel trecenta milia virorum autem Iuda triginta milia 1 Samuel 11.9 et dixerunt nuntiis qui venerant sic dicetis viris qui sunt in Iabesgalaad cras erit vobis salus cum incaluerit sol venerunt ergo nuntii et adnuntiaverunt viris Iabes qui laetati sunt 1 Samuel 11.10 et dixerunt mane exibimus ad vos et facietis nobis omne quod placuerit vobis 1 Samuel 11.11 et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter

1 Samuel : Caput 11

Saul's First Victory: Leadership Strengthened by God 1 Samuel chapter 11 recounts Saul's first military victory, a pivotal moment in Israel's history. This moving account illustrates how God uses critical circumstances to establish and strengthen Saul's leadership. Saul's courageous response to the Ammonite threat to Jabesh-Gilead proves to be a turning point for the people of Israel. Emerging Themes This chapter explores fundamental themes such as divine empowerment for leadership, national unity, and the importance of acting decisively. 1 Samuel 11 teaches us that even in the most difficult times, God works to fulfill His purposes and strengthen the faith of His people.

Five Related Bible Passages

To deepen our understanding of these inspiring themes, let's examine five Bible passages that resonate with the message of 1 Samuel 11.