1 Samuel - Caput 12

1 Samuel 12.1 dixit autem Samuhel ad universum Israhel ecce audivi vocem vestram iuxta omnia quae locuti estis ad me et constitui super vos regem 1 Samuel 12.2 et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce praesto sum 1 Samuel 12.3 loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis 1 Samuel 12.4 et dixerunt non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam 1 Samuel 12.6 et ait Samuhel ad populum Dominus qui fecit Mosen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Aegypti 1 Samuel 12.7 nunc ergo state ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris 1 Samuel 12.8 quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Mosen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et conlocavit eos in loco hoc 1 Samuel 12.9 qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos 1 Samuel 12.10 postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi 1 Samuel 12.11 et misit Dominus Hierobaal et Bedan et Ieptha et Samuhel et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenter 1 Samuel 12.12 videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobis 1 Samuel 12.13 nunc ergo praesto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem 1 Samuel 12.14 si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum 1 Samuel 12.15 si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros 1 Samuel 12.16 sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro 1 Samuel 12.17 numquid non messis tritici est hodie invocabo Dominum et dabit voces et pluvias et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem 1 Samuel 12.18 et clamavit Samuhel ad Dominum et dedit Dominus voces et pluviam in die illa 1 Samuel 12.19 et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuhelem dixitque universus populus ad Samuhel ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur addidimus enim universis peccatis nostris malum ut peteremus nobis regem 1 Samuel 12.20 dixit autem Samuhel ad populum nolite timere vos fecistis universum malum hoc verumtamen nolite recedere a tergo Domini et servite Domino in omni corde vestro 1 Samuel 12.21 et nolite declinare post vana quae non proderunt vobis neque eruent vos quia vana sunt 1 Samuel 12.22 et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum quia iuravit Dominus facere vos sibi populum 1 Samuel 12.23 absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam 1 Samuel 12.24 igitur timete Dominum et servite ei in veritate et ex toto corde vestro vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit 1 Samuel 12.25 quod si perseveraveritis in malitia et vos et rex vester pariter peribitis

1 Samuel : Caput 12

Samuel's Farewell Address

Chapter 12 of the book of 1 Samuel presents Samuel's farewell address, a crucial moment in the history of Israel. In this significant transition, Samuel leaves valuable lessons for the people, lessons that resonate through the ages. This powerful text illustrates the defense of his ministry, the warning to the people, and the renewal of the covenant with God.

The Fundamental Themes of 1 Samuel 12

This chapter addresses essential topics such as divine faithfulness, the importance of acknowledging past mistakes, and the call to continued obedience. 1 Samuel 12 acts as a bridge between the era of the judges and the era of the monarchy, highlighting the people's responsibility to their God.

Five Resonating Bible Passages

We invite you to explore five biblical passages that resonate with the eternal truths of this foundational chapter:

1. Deuteronomy 17:14-15

"When you come into the land the Lord your God is giving you, and you possess it and live in it, and you say, 'We will have a king over us, like all the nations around us,' be careful to name the king whom the Lord your God chooses. » - This excerpt from the Law of Moses anticipates a king's request, to which Samuel responds in his speech in 1 Samuel 12.

2. Joshua 24:14

"Now fear the Lord and serve him with integrity and faithfulness. Put away the gods your ancestors worshipped beyond the Euphrates and in Egypt, and serve the Lord." - This echoes Samuel's call to the people in 1 Samuel 12:14 to fear and serve the Lord.

3. Psalms 99:6

"Moses and Aaron were among his priests, and Samuel among those who called on his name. They cried to the Lord, and he answered them." - This psalm mentions Samuel alongside Moses and Aaron, reflecting his prophetic role highlighted in 1 Samuel 12.

4. Jeremiah 3:15

"Then I will give you shepherds according to my own heart, who will lead you with knowledge and wisdom. » - This contrasts with the situation in 1 Samuel 12, where the people reject God's direct leadership through Samuel.

5. Micah 6:4

"I brought you out of Egypt and redeemed you from the land of slavery. I sent Moses, Aaron, and Miriam to lead them." - This verse recalls Samuel's speech in 1 Samuel 12, evoking liberation from Egypt and divine leadership.

Reflecting on these passages, we are invited to renew our commitment to God, to recognize His faithfulness, and to walk in obedience, just as the people of Israel were called to do through Samuel's words.