1 Samuel - Caput 10

1 Samuel 10.1 tulit autem Samuhel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem 1 Samuel 10.2 cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin in meridie dicentque tibi inventae sunt asinae ad quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit quid faciam de filio meo 1 Samuel 10.3 cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel unus portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans lagoenam vini 1 Samuel 10.4 cumque te salutaverint dabunt tibi duos panes et accipies de manu eorum 1 Samuel 10.5 post haec venies in collem Domini ubi est statio Philisthinorum et cum ingressus fueris ibi urbem obviam habebis gregem prophetarum descendentium de excelso et ante eos psalterium et tympanum et tibiam et citharam ipsosque prophetantes 1 Samuel 10.6 et insiliet in te spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alium 1 Samuel 10.7 quando ergo evenerint signa haec omnia tibi fac quaecumque invenerit manus tua quia Dominus tecum est 1 Samuel 10.8 et descendes ante me in Galgala ego quippe descendam ad te ut offeras oblationem et immoles victimas pacificas septem diebus expectabis donec veniam ad te et ostendam tibi quae facias 1 Samuel 10.9 itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele inmutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia signa haec in die illa 1 Samuel 10.10 veneruntque ad praedictum collem et ecce cuneus prophetarum obvius ei et insilivit super eum spiritus Dei et prophetavit in medio eorum 1 Samuel 10.11 videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius quod esset cum prophetis et prophetaret dixerunt ad invicem quaenam res accidit filio Cis num et Saul in prophetis 1 Samuel 10.12 responditque alius ad alterum dicens et quis pater eorum propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas 1 Samuel 10.13 cessavit autem prophetare et venit ad excelsum 1 Samuel 10.14 dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius quo abistis qui responderunt quaerere asinas quas cum non repperissemus venimus ad Samuhelem 1 Samuel 10.15 et dixit ei patruus suus indica mihi quid dixerit tibi Samuhel 1 Samuel 10.16 et ait Saul ad patruum suum indicavit nobis quia inventae essent asinae de sermone autem regni non indicavit ei quem locutus illi fuerat Samuhel 1 Samuel 10.17 et convocavit Samuhel populum ad Dominum in Maspha 1 Samuel 10.18 et ait ad filios Israhel haec dicit Dominus Deus Israhel ego eduxi Israhel de Aegypto et erui vos de manu Aegyptiorum et de manu omnium regum qui adfligebant vos 1 Samuel 10.19 vos autem hodie proiecistis Deum vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris et dixistis nequaquam sed regem constitue super nos nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias 1 Samuel 10.20 et adplicuit Samuhel omnes tribus Israhel et cecidit sors tribus Beniamin 1 Samuel 10.21 et adplicuit tribum Beniamin et cognationes eius et cecidit cognatio Metri et pervenit usque ad Saul filium Cis quaesierunt ergo eum et non est inventus 1 Samuel 10.22 et consuluerunt post haec Dominum utrumnam venturus esset illuc responditque Dominus ecce absconditus est domi 1 Samuel 10.23 cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum 1 Samuel 10.24 et ait Samuhel ad omnem populum certe videtis quem elegit Dominus quoniam non sit similis ei in omni populo et clamavit cunctus populus et ait vivat rex 1 Samuel 10.25 locutus est autem Samuhel ad populum legem regni et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuhel omnem populum singulos in domum suam 1 Samuel 10.26 sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda 1 Samuel 10.27 filii vero Belial dixerunt num salvare nos poterit iste et despexerunt eum et non adtulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire

1 Samuel : Caput 10

The Anointing of Saul: A Historical Turning Point

Chapter 10 of the book of 1 Samuel recounts the anointing of Saul as king of Israel, a pivotal event that illustrates how God confirmed his choice to lead his people. This sacred text addresses essential themes such as divine calling, empowerment by the Spirit, and the responsibilities inherent in leadership.

A Divine Anointing

In this chapter, we learn about the secret anointing performed by the prophet Samuel, followed by prophetic signs that attest to God's will. Saul's public presentation before the people is a key moment that formalizes his role as king. 1 Samuel 10 thus marks the beginning of a new era for the nation of Israel, ushering in the monarchy at a significant turning point in its history.

The Fundamental Principles

To better understand the importance of this chapter, we invite you to meditate on five biblical passages that resonate with the fundamental principles of Saul's anointing:

1. Exodus 30:23-25

"Take the finest spices [...] and make them a holy anointing oil, a fragrant mixture, the work of a perfumer. It shall be the holy anointing oil." This passage reminds us of the importance of anointing oil, used to consecrate kings, such as Saul in 1 Samuel 10.

2. 1 Kings 19:16

"Anoint also Jehu son of Nimshi as king over Israel, and anoint Elisha son of Shaphat of Abel-meholah as prophet in your place." This verse testifies to the continuity of the practice of anointing kings, illustrated by the example of Saul.

3. Psalms 89:20

"I have found David, my servant; with my holy oil I have anointed him." Although this verse concerns David, it also evokes the practice of anointing kings, resonating with the anointing of Saul.

4. 2 Corinthians 1:21-22

"Now it is God who establishes us with you in Christ and has anointed us, and has sealed us as his own possession and given his Spirit in our hearts as a guarantee of what is to come." This passage uses the language of royal anointing to describe God's work in believers, echoing the anointing of Saul.

5. James 5:14

"Is anyone among you sick? Let him send for the elders of the church, so that they may pray over him and anoint him with oil in the name of the Lord." This verse illustrates how the practice of anointing, which began with kings like Saul, continued in the early Church, testifying to the continuity of this sacred tradition.

Conclusion

The anointing of Saul, as described in 1 Samuel 10, is not only a historical event, but also a spiritual model that reminds us of the importance of divine calling and responsible leadership. As we meditate on these passages, we are invited to reflect on our own calling and commitment to serving God and our community.