1 Samuel - Caput 9

1 Samuel 9.1 et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abihel filii Seror filii Bechoreth filii Afia filii viri Iemini fortis robore 1 Samuel 9.2 et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non erat vir de filiis Israhel melior illo ab umero et sursum eminebat super omnem populum 1 Samuel 9.3 perierant autem asinae Cis patris Saul et dixit Cis ad Saul filium suum tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas qui cum transissent per montem Ephraim 1 Samuel 9.4 et per terram Salisa et non invenissent transierunt etiam per terram Salim et non erant sed et per terram Iemini et minime reppererunt 1 Samuel 9.5 cum autem venissent in terram Suph dixit Saul ad puerum suum qui erat cum eo veni et revertamur ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis 1 Samuel 9.6 qui ait ei ecce est vir Dei in civitate hac vir nobilis omne quod loquitur absque ambiguitate venit nunc ergo eamus illuc si forte indicet nobis de via nostra propter quam venimus 1 Samuel 9.7 dixitque Saul ad puerum suum ecce ibimus quid feremus ad virum panis defecit in sitarciis nostris et sportulam non habemus ut demus homini Dei nec quicquam aliud 1 Samuel 9.8 rursum puer respondit Sauli et ait ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti demus homini Dei ut indicet nobis viam nostram 1 Samuel 9.9 olim in Israhel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum venite et eamus ad videntem qui enim propheta dicitur hodie vocabatur olim videns 1 Samuel 9.10 et dixit Saul ad puerum suum optimus sermo tuus veni eamus et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei 1 Samuel 9.11 cumque ascenderent clivum civitatis invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam et dixerunt eis num hic est videns 1 Samuel 9.12 quae respondentes dixerunt illis hic est ecce ante te festina nunc hodie enim venit in civitate quia sacrificium est hodie populo in excelso 1 Samuel 9.13 ingredientes urbem statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum neque enim comesurus est populus donec ille veniat quia ipse benedicit hostiae et deinceps comedunt qui vocati sunt nunc ergo conscendite quia hodie repperietis eum 1 Samuel 9.14 et ascenderunt in civitatem cumque illi ambularent in medio urbis apparuit Samuhel egrediens obviam eis ut ascenderet in excelsum 1 Samuel 9.15 Dominus autem revelaverat auriculam Samuhel ante unam diem quam veniret Saul dicens 1 Samuel 9.16 hac ipsa quae nunc est hora cras mittam ad te virum de terra Beniamin et ungues eum ducem super populum meum Israhel et salvabit populum meum de manu Philisthinorum quia respexi populum meum venit enim clamor eorum ad me 1 Samuel 9.17 cumque aspexisset Samuhel Saulem Dominus ait ei ecce vir quem dixeram tibi iste dominabitur populo meo 1 Samuel 9.18 accessit autem Saul ad Samuhelem in medio portae et ait indica oro mihi ubi est domus videntis 1 Samuel 9.19 et respondit Samuhel Sauli dicens ego sum videns ascende ante me in excelsum ut comedatis mecum hodie et dimittam te mane et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi 1 Samuel 9.20 et de asinis quas perdidisti nudius tertius ne sollicitus sis quia inventae sunt et cuius erunt optima quaeque Israhel nonne tibi et omni domui patris tui 1 Samuel 9.21 respondens autem Saul ait numquid non filius Iemini ego sum de minima tribu Israhel et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Beniamin quare ergo locutus es mihi sermonem istum 1 Samuel 9.22 adsumens itaque Samuhel Saulem et puerum eius introduxit eos in triclinium et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati erant enim quasi triginta viri 1 Samuel 9.23 dixitque Samuhel coco da partem quam dedi tibi et praecepi ut reponeres seorsum apud te 1 Samuel 9.24 levavit autem cocus armum et posuit ante Saul dixitque Samuhel ecce quod remansit pone ante te et comede quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi et comedit Saul cum Samuhel in die illa 1 Samuel 9.25 et descenderunt de excelso in oppidum et locutus est cum Saul in solario 1 Samuel 9.26 cumque mane surrexissent et iam dilucesceret vocavit Samuhel Saul in solarium dicens surge ut dimittam te et surrexit Saul egressique sunt ambo ipse videlicet et Samuhel 1 Samuel 9.27 cumque descenderent in extrema parte civitatis Samuhel dixit ad Saul dic puero ut antecedat nos et transeat tu autem subsiste paulisper ut indicem tibi verbum Domini

1 Samuel : Caput 9

Divine Providence in the Choice of Saul

Chapter 9 of the book of 1 Samuel introduces us to Saul, the future king of Israel. Through this account, we discover how God orchestrates events to achieve His purposes. This seemingly innocuous text sheds light on the chance encounter between Saul and Samuel while they are searching for lost donkeys.

This chapter raises profound themes such as divine providence, the selection of leaders, and preparation for God's call. It demonstrates how the Lord works behind the scenes of history, orchestrating events to bring His choices to fruition.

Biblical Reflections on Divine Selection

To deepen our understanding, we invite you to study with us five biblical passages that shed light on the fascinating themes of this revelatory chapter:

As we meditate on these verses, we are called to recognize God's hand in our own lives and to understand that, like Saul, we are all called to a divine purpose. May this reflection guide us on our spiritual journey.