1 Corinthiens - Caput 10

1 Corinthiens 10.1 nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt 1 Corinthiens 10.2 et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari 1 Corinthiens 10.3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt 1 Corinthiens 10.4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus 1 Corinthiens 10.5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto 1 Corinthiens 10.6 haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt 1 Corinthiens 10.7 neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere 1 Corinthiens 10.8 neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia 1 Corinthiens 10.9 neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt 1 Corinthiens 10.10 neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore 1 Corinthiens 10.11 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt 1 Corinthiens 10.12 itaque qui se existimat stare videat ne cadat 1 Corinthiens 10.13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere 1 Corinthiens 10.14 propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura 1 Corinthiens 10.15 ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico 1 Corinthiens 10.16 calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est 1 Corinthiens 10.17 quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur 1 Corinthiens 10.18 videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris 1 Corinthiens 10.19 quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid 1 Corinthiens 10.20 sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum 1 Corinthiens 10.21 non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum 1 Corinthiens 10.22 an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt 1 Corinthiens 10.23 omnia licent sed non omnia aedificant 1 Corinthiens 10.24 nemo quod suum est quaerat sed quod alterius 1 Corinthiens 10.25 omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam 1 Corinthiens 10.26 Domini est terra et plenitudo eius 1 Corinthiens 10.27 si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam 1 Corinthiens 10.28 si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam 1 Corinthiens 10.29 conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia 1 Corinthiens 10.30 si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago 1 Corinthiens 10.31 sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite 1 Corinthiens 10.32 sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei 1 Corinthiens 10.33 sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant

1 Corinthiens : Caput 10

Reflections on 1 Corinthians Chapter 10

Chapter 10 of Paul's first letter to the Corinthians is a solemn call to vigilance against idolatry and to responsible freedom. What valuable lessons can we learn from the history of Israel? Drawing on examples from the Old Testament, Paul warns us against spiritual complacency and invites us to reflect on our commitment to God.

Paul's Warnings

In this chapter, Paul addresses essential themes such as temptation, idolatry, and the appropriate use of our Christian freedom. He strongly emphasizes the importance of glorifying God in all things. Furthermore, it addresses the issue of partaking in meals associated with idols, prompting us to consider the spiritual implications of our actions.

Five Correlated Bible Passages

Let's consider together five Bible passages that resonate with the crucial themes of this warning chapter: