1 Chroniques - Caput 29

1 Chroniques 29.1 locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus autem grande est neque enim homini praeparatur habitatio sed Deo 1 Chroniques 29.2 ego autem totis viribus meis praeparavi inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime 1 Chroniques 29.3 et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei exceptis his quae paravi in aedem sanctam 1 Chroniques 29.4 tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi 1 Chroniques 29.5 ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino 1 Chroniques 29.6 polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israhel tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis 1 Chroniques 29.7 dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia ferri quoque centum milia talentorum 1 Chroniques 29.8 et apud quemcumque inventi sunt lapides dederunt in thesaurum domus Domini per manum Ieihel Gersonitis 1 Chroniques 29.9 laetatusque est populus cum vota sponte promitterent quia corde toto offerebant ea Domino sed et David rex laetatus est gaudio magno 1 Chroniques 29.10 et benedixit Domino coram universa multitudine et ait benedictus es Domine Deus Israhel patris nostri ab aeterno in aeternum 1 Chroniques 29.11 tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes 1 Chroniques 29.12 tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium 1 Chroniques 29.13 nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum 1 Chroniques 29.14 quis ego et quis populus meus ut possimus haec tibi universa promittere tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi 1 Chroniques 29.15 peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora 1 Chroniques 29.16 Domine Deus noster omnis haec copia quam paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua sunt omnia 1 Chroniques 29.17 scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria 1 Chroniques 29.18 Domine Deus Abraham et Isaac et Israhel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat 1 Chroniques 29.19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut custodiat mandata tua testimonia tua caerimonias tuas et faciat universa et aedificet aedem cuius inpensas paravi 1 Chroniques 29.20 praecepit autem David universae ecclesiae benedicite Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem 1 Chroniques 29.21 immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die sequenti tauros mille arietes mille agnos mille cum libaminibus suis et universo ritu abundantissime in omnem Israhel 1 Chroniques 29.22 et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia et unxerunt secundo Salomonem filium David unxerunt autem Domino in principem et Sadoc in pontificem 1 Chroniques 29.23 seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israhel 1 Chroniques 29.24 sed et universi principes et potentes et cuncti filii regis David dederunt manum et subiecti fuerunt Salomoni regi 1 Chroniques 29.25 magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israhel et dedit illi gloriam regni qualem nullus habuit ante eum rex Israhel 1 Chroniques 29.26 igitur David filius Isai regnavit super universum Israhel 1 Chroniques 29.27 et dies quibus regnavit super Israhel fuerunt quadraginta anni in Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribus 1 Chroniques 29.28 et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria regnavitque Salomon filius eius pro eo 1 Chroniques 29.29 gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuhel videntis et in libro Nathan prophetae atque in volumine Gad videntis 1 Chroniques 29.30 universique regni eius et fortitudinis et temporum quae transierunt sub eo sive in Israhel sive in cunctis regnis terrarum

1 Chroniques : Caput 29

Conclusion of David's Reign in 1 Chronicles 29

Chapter 29 of the book of 1 Chronicles marks the end of David's reign, a moment of solemnity and reflection. How does a leader inspire generosity? This moving passage recounts the people's generous gifts for the Temple, followed by David's final prayer. It addresses essential themes such as stewardship, gratitude, and God's sovereignty.

The people's generous response, along with David's humble prayer, demonstrate a heart turned toward God. This chapter concludes with the anointing of Solomon, marking a historic transition in Israel's history. We invite you to meditate on five biblical passages that shed light on the eternal principles of this final chapter.

Illuminating Bible Passages

2 Corinthians 9:7

"Each one should give as he has decided in his heart, without grudging or being obliged, for God loves a cheerful giver." This principle of voluntary giving illustrates the generous offerings at the Temple, as described in 1 Chronicles 29.

Exodus 35:21

"And all who were willing and with all their heart contributed to the Lord for the work of the Tent of Meeting, for all its service, and for the sacred garments." This passage about the offerings at the tabernacle is echoed in the offerings made at the Temple in 1 Chronicles 29.

Psalms 24:1

"The earth is the Lord's, and everything in it, the world, and those who live in it." This verse resonates with David's statement in 1 Chronicles 29:11, reminding us that everything belongs to God.

1 href="1TI_6_17.html" target="_blank">Timothy 6:17-18

"Command those who are rich in this present world not to be arrogant and not to put their hope in the uncertainty of riches, but in God, who richly provides everything for our enjoyment. Command them to do good, to be rich in good works, to be generous, and to be ready to share." This exhortation from Paul reflects the attitude of generosity and the proper understanding of riches, as demonstrated in 1 Chronicles 29.

Acts 13:36

"When David had served God's purpose in his generation, he fell asleep and was buried with his ancestors, and his body decayed." This reflection on David's life in Acts connects to the conclusion of his reign as described in 1 Chronicles 29.