1 Chroniques - Caput 28

1 Chroniques 28.1 convocavit igitur David omnes principes Israhel duces tribuum et praepositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui praeerant substantiae et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem 1 Chroniques 28.2 cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres mei et populus meus cogitavi ut aedificarem domum in qua requiesceret arca foederis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad aedificandum omnia praeparavi 1 Chroniques 28.3 Deus autem dixit mihi non aedificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis 1 Chroniques 28.4 sed elegit Dominus Deus Israhel me de universa domo patris mei ut essem rex super Israhel in sempiternum de Iuda enim elegit principes porro de domo Iuda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israhel 1 Chroniques 28.5 sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israhel 1 Chroniques 28.6 dixitque mihi Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem 1 Chroniques 28.7 et firmabo regnum eius usque in aeternum si perseveraverit facere praecepta mea et iudicia sicut et hodie 1 Chroniques 28.8 nunc igitur coram universo coetu Israhel audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum 1 Chroniques 28.9 tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum 1 Chroniques 28.10 nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum sanctuarii confortare et perfice 1 Chroniques 28.11 dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in adytis et domus propitiationis 1 Chroniques 28.12 necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros sanctorum 1 Chroniques 28.13 divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini et in universa vasa ministerii templi Domini 1 Chroniques 28.14 aurum in pondere per singula vasa ministerii argenti quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate 1 Chroniques 28.15 sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae pondus argenti tradidit 1 Chroniques 28.16 aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas 1 Chroniques 28.17 ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit 1 Chroniques 28.18 altari autem in quo adoletur incensum aurum purissimum dedit ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubin extendentium alas et velantium arcam foederis Domini 1 Chroniques 28.19 omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me ut intellegerem universa opera exemplaris 1 Chroniques 28.20 dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini 1 Chroniques 28.21 ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua

1 Chroniques : Caput 28

David's Final Instructions

Chapter 28 of the book of 1 Chronicles offers us a glimpse of David's final instructions, a solemn and crucial moment in Israel's history. This text reveals how a wise and godly leader passes the torch to the next generation. David, as king, addresses Israel's leaders to convey a clear vision for the future, while also emphasizing the construction of the Temple and the succession of his son, Solomon.

Spiritual Inheritance and Obedience to God

This chapter addresses fundamental themes such as spiritual inheritance, the importance of obedience to God, and the need to follow God's plan. David encourages Solomon and provides him with detailed plans for the Temple, illustrating his deep commitment to Israel's future. 1 Chronicles 28 reveals not only David's heart, but also his clear understanding of divine instructions.

Analysis of Biblical Passages

We invite you to analyze with us five biblical passages that relate to the fundamental themes of this transitional chapter:

Hebrews 8:5

"They serve in a sanctuary that is a copy and a shadow of what is in heaven, just as Moses, when he was about to build the tabernacle, was warned: 'See that you make everything according to the pattern shown to you on the mountain.'" This passage underscores the importance of divine instructions for the Temple, similar to those David gave to Solomon.

1 Kings 8:17-18

"It was in my father David's heart to build a temple for the name of the LORD, the God of Israel. But the LORD said to my father David, 'You did well that you set your heart to build a temple for my name.'" This verse echoes David's ardent desire to see the Temple rise, as mentioned in 1 Chronicles 28.

Proverbs 22:6

"Teach your "Train your child according to the goals you have for him, and even as the years go by, he will not deviate from them." This proverb perfectly illustrates the advice David gave to Solomon, preparing him to become a wise king and to complete the construction of the Temple.

2 Timothy 3:16-17

"All Scripture is given by inspiration of God and is useful for doctrine, reproof, correction, and training in righteousness, so that the man of God may be equipped and thoroughly furnished for every good work." This passage reinforces the importance of the divine instructions David conveyed to Solomon.

Joshua 1:7

"Just be strong and very courageous! Be careful to obey all the law that Moses my servant commanded you; do not turn aside from it to the right or to the left, so that you may prosper wherever you go." God's words of encouragement to Joshua resonate with David's to Solomon, emphasizing the need for constant faith and obedience.

In conclusion, 1 Chronicles 28 reminds us of the importance of passing on spiritual values ​​and obedience to God through the generations. May we, like David, pass on our spiritual heritage with wisdom and dedication.