Romains - Caput 2

Romains 2.1 propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas Romains 2.2 scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt Romains 2.3 existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei Romains 2.4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit Romains 2.5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei Romains 2.6 qui reddet unicuique secundum opera eius Romains 2.7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam Romains 2.8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio Romains 2.9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci Romains 2.10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco Romains 2.11 non est enim personarum acceptio apud Deum Romains 2.12 quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur Romains 2.13 non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur Romains 2.14 cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex Romains 2.15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium Romains 2.16 in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum Romains 2.17 si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo Romains 2.18 et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem Romains 2.19 confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt Romains 2.20 eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege Romains 2.21 qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris Romains 2.22 qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis Romains 2.23 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras Romains 2.24 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est Romains 2.25 circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est Romains 2.26 si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur Romains 2.27 et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es Romains 2.28 non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio Romains 2.29 sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est

Romains : Caput 2

Divine Judgment According to Romans 2

Romans chapter 2 deepens the discussion of divine judgment. How does God judge humanity impartially? This incisive text challenges moral hypocrisy and religious pride, emphasizing that Jews and Gentiles are equally subject to divine judgment.

Topics Covered in Romans 2

This chapter explores topics such as the nature of true repentance, the relationship between law and conscience, and the circumcision of the heart. Romans 2 sets the stage for the revelation of God's righteousness in Christ. We invite you to explore with us five biblical passages that correlate with the provocative themes of this stimulating chapter.

Relevant Bible Passages

Matthew 7:1-2

"Judge not, that ye be not judged. For in the same way that ye judge, ye shall be judged: and with the measure that ye use, ye shall be judged with the same measure." » This teaching of Jesus reflects Paul's argument in Romans 2:1-3 against hypocritical judgment.

James 1:22-24

"Be doers of the word, and not hearers only, deceiving yourselves. The one who hears the word and does not act on it is like a man who looks at his face in a mirror, and after looking at himself, goes out and soon forgets his appearance. » This passage echoes Paul's argument in Romans 2:13 about the importance of practicing the law, not just hearing it.

Ezekiel 36:26-27

"I will give you a new heart and put a new spirit within you. I will take away your heart of stone and give you a heart of flesh. I will put my Spirit within you and lead you to act according to my decrees and faithfully obey my laws. » This verse relates to the theme of Romans 2:28-29 concerning circumcision of the heart.

Deuteronomy 10:16

“Therefore, circumcise your hearts and do not be stubborn. » This Old Testament passage echoes Paul's argument in Romans 2:28-29 on true circumcision.

1 Samuel 16:7

"But the Lord said to Samuel, 'Do not consider his appearance or his stature, for I have rejected him. The Lord does not see as man does. Man looks at the appearance, but the Lord looks at the heart.' » This verse reflects the theme of Romans 2:16 about God judging the secrets of men.

Through these passages, we are called to deep reflection on our own spiritual life and our relationship with God. May our hearts always be open to transformation and obedience to His will.