Romains - Caput 1

Romains 1.1 Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei Romains 1.2 quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis Romains 1.3 de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem Romains 1.4 qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri Romains 1.5 per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius Romains 1.6 in quibus estis et vos vocati Iesu Christi Romains 1.7 omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo Romains 1.8 primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo Romains 1.9 testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio Romains 1.10 semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos Romains 1.11 desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos Romains 1.12 id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam Romains 1.13 nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus Romains 1.14 Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum Romains 1.15 ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare Romains 1.16 non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco Romains 1.17 iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit Romains 1.18 revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent Romains 1.19 quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit Romains 1.20 invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles Romains 1.21 quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum Romains 1.22 dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt Romains 1.23 et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium Romains 1.24 propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis Romains 1.25 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen Romains 1.26 propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam Romains 1.27 similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes Romains 1.28 et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt Romains 1.29 repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones Romains 1.30 detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes Romains 1.31 insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia Romains 1.32 qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus

Romains : Caput 1

Introduction to the Epistle to the Romans

Romans chapter 1 presents Paul's masterly epistle to the Romans. What fundamental truths does the apostle establish? This profound text highlights the central theme of the justice of God revealed in the Gospel. The chapter addresses the universality of sin, divine wrath against injustice, and the necessity of salvation for all.

Faith as a Response

Romans 1 also highlights faith as an adequate response to the Gospel and the transformation it brings about. We invite you to analyze with us five biblical passages that shed light on the fundamental themes of this crucial chapter for Christian theology.

Illuminating Bible Passages

Acts 17:24-25

"The God who created the world and everything in it is Lord of heaven and earth. He does not dwell in temples made by human hands. He is not served by human hands, as though he needed anything, for he himself gives life and breath and other things to each one." This passage reflects Paul's argument in Romans 1:19-20 on how God's existence is evident in creation.

Psalm 19:1

"The heavens declare the glory of God; the firmament proclaims the work of his hands." This verse echoes the theme of Romans 1:20 on how creation reveals the existence and power of God.

Ephesians 4:17-19

Therefore I tell you, and I urge you in the Lord, do not live like the pagans, who live in the futility of their minds. Their understanding is darkened, and they are separated from the life of God because of their ignorance and their hardened heart. Having lost all sensitivity, they gave themselves over to depravity, greedily committing every kind of impurity. This passage develops the theme of moral depravity discussed in Romans 1:21-32.

Galatians 1:15-16

"But when God, who separated me from the womb and called me by his grace, wanted to reveal his Son in me so that I could proclaim him among the Gentiles, I consulted no one." This verse refers to Romans 1:1, where Paul speaks of his calling as an apostle.

Habakkuk 2:4

"But the righteous will live by their faith." This passage is quoted directly from Romans 1:17, establishing a central theme of the epistle.