Psaumes - Caput 88

Psaumes 88.1 intellectus Aethan Ezraitae Psaumes 88.2 misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo Psaumes 88.3 quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua in eis; Psaumes 88.4 disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo Psaumes 88.5 usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma Psaumes 88.6 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum Psaumes 88.7 quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei Psaumes 88.8 Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt Psaumes 88.9 Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo Psaumes 88.10 tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas Psaumes 88.11 tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos Psaumes 88.12 tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti Psaumes 88.13 aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt Psaumes 88.14 tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua Psaumes 88.15 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam Psaumes 88.16 beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt Psaumes 88.17 et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur Psaumes 88.18 quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum Psaumes 88.19 quia Domini est adsumptio nostra; et Sancti Israhel regis nostri Psaumes 88.20 tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea Psaumes 88.21 inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum Psaumes 88.22 manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum Psaumes 88.23 nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum Psaumes 88.24 et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam Psaumes 88.25 et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius Psaumes 88.26 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius Psaumes 88.27 ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae Psaumes 88.28 et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae Psaumes 88.29 in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi Psaumes 88.30 et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli Psaumes 88.31 si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint Psaumes 88.32 si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint Psaumes 88.33 visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum Psaumes 88.34 misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea Psaumes 88.35 neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita Psaumes 88.36 semel iuravi in sancto meo si David mentiar Psaumes 88.37 semen eius in aeternum manebit Psaumes 88.38 et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma Psaumes 88.39 tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum Psaumes 88.40 evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius Psaumes 88.41 destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem Psaumes 88.42 diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis Psaumes 88.43 exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius Psaumes 88.44 avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello Psaumes 88.45 destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti Psaumes 88.46 minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma Psaumes 88.47 usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua Psaumes 88.48 memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum Psaumes 88.49 quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma Psaumes 88.50 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua Psaumes 88.51 memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium Psaumes 88.52 quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui Psaumes 88.53 benedictus Dominus in aeternum fiat fiat

Psaumes : Caput 88

Reflections on Psalm 88

Psalm 88 is an intense lament that delves into the deep darkness of the human soul. How then can one express extreme pain to God? This unique psalm is distinguished by its unrelenting anguish, conveying feelings of abandonment and despair.

Although the text is imbued with shadows, it also testifies to a persistent faith, as the author continues to address God, demonstrating a vibrant relationship despite suffering. The themes of prolonged suffering, isolation, and questions about divine justice are addressed with raw honesty. Psalm 88 thus validates the expression of difficult emotions in prayer.

Biblical passages that echo Psalm 88

Let's examine together five biblical passages that shed light on the heartbreaking themes of this psalm:

Travail 19:13-14

"He has put my brothers far from me; my acquaintances are completely far from me. My relatives have forsaken me; my close friends have forgotten me. »

This verse powerfully reflects the sense of isolation and abandonment found in Psalm 88.

Lamentations 3:6

"He has made me dwell in darkness, like those who are long dead. »

This echoes the language of Psalm 88:6, illustrating the experience of being plunged into the depths of anguish.

2 Corinthians 4:8-9

“In everything we are troubled, but not afflicted; perplexed, but not discouraged; persecuted, but not helpless; cast down, but not destroyed. »

This passage offers a perspective of hope in the midst of suffering, contrasting with the somber tone of Psalm 88.

Mark 15:34

“At three o'clock in the afternoon, Jesus cried out in a loud voice, ‘Eloí, Eloí, lama sabachtâni?’” which means, “My God, my God, why have you forsaken me?” »

This expression of Jesus on the cross resonates with the sense of divine abandonment expressed in Psalm 88.

Isaiah 38:10

"I said, 'In the prime of my days I must enter the gates of death; the rest of my years I am deprived of.'"

This evokes the theme of Psalm 88 concerning the proximity of death and the feeling of life being interrupted.

Meditating on these texts, we are invited to acknowledge our own suffering while keeping our gaze fixed on the Lord, who hears our lamentations and cries. Psalm 88, with its depth and sincerity, teaches us that faith can coexist with pain and uncertainty.