Psaumes - Caput 87

Psaumes 87.1 canticum psalmi filiis Core in finem pro Maeleth ad respondendum intellectus Eman Ezraitae Psaumes 87.2 Domine Deus salutis meae die clamavi et nocte coram te Psaumes 87.3 intret in conspectu tuo oratio mea inclina aurem tuam ad precem meam Psaumes 87.4 quia repleta est malis anima mea et vita mea in inferno adpropinquavit Psaumes 87.5 aestimatus sum cum descendentibus in lacum factus sum sicut homo sine adiutorio Psaumes 87.6 inter mortuos liber sicut vulnerati dormientes in sepulchris quorum non es memor amplius et ipsi de manu tua repulsi sunt Psaumes 87.7 posuerunt me in lacu inferiori in tenebrosis et in umbra mortis Psaumes 87.8 super me confirmatus est furor tuus et omnes fluctus tuos induxisti super me diapsalma Psaumes 87.9 longe fecisti notos meos a me posuerunt me abominationem sibi traditus sum et non egrediebar Psaumes 87.10 oculi mei languerunt prae inopia clamavi ad te Domine tota die expandi ad te manus meas Psaumes 87.11 numquid mortuis facies mirabilia aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi diapsalma Psaumes 87.12 numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam et veritatem tuam in perditione Psaumes 87.13 numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua et iustitia tua in terra oblivionis Psaumes 87.14 et ego ad te Domine clamavi et mane oratio mea praeveniet te Psaumes 87.15 ut quid Domine repellis orationem meam avertis faciem tuam a me Psaumes 87.16 pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus Psaumes 87.17 in me transierunt irae tuae et terrores tui conturbaverunt me Psaumes 87.18 circuierunt me sicut aqua tota die circumdederunt me simul Psaumes 87.19 elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria

Psaumes : Caput 87

The Celebration of Zion in Psalm 87

Psalm 87 rises up as a song of praise to Zion, the city of God. But what is the spiritual significance of Jerusalem in this context? This psalm, though concise, is rich in depth and exalts Zion as God's chosen place, thus embodying His presence among His people.

An Inclusive Vision

The text presents an inclusive vision, where nations once considered hostile are now registered as citizens of Zion. Through this psalm, we discover essential themes such as divine election, the universality of God's Kingdom, and the joy of belonging to the community of the faithful. Psalm 87 also evokes the heavenly Jerusalem, a symbol of hope and divine promise.

Five Enlightening Bible Passages

To explore these powerful themes further, let's consider five Bible passages that expand on the ideas of Psalm 87:

Contemplating these verses, we are invited to reflect on the importance of Zion and the heavenly Jerusalem in our faith, reminding us that we are all called to be citizens of the Kingdom of God.