Proverbes - Caput 6

Proverbes 6.1 fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam Proverbes 6.2 inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus Proverbes 6.3 fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum tuum Proverbes 6.4 ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae Proverbes 6.5 eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis aucupis Proverbes 6.6 vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce sapientiam Proverbes 6.7 quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem Proverbes 6.8 parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat Proverbes 6.9 usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo Proverbes 6.10 paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres manus ut dormias Proverbes 6.11 et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir armatus Proverbes 6.12 homo apostata vir inutilis graditur ore perverso Proverbes 6.13 annuit oculis terit pede digito loquitur Proverbes 6.14 pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia seminat Proverbes 6.15 huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam Proverbes 6.17 oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium sanguinem Proverbes 6.18 cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad currendum in malum Proverbes 6.19 proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat inter fratres discordias Proverbes 6.20 conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem matris tuae Proverbes 6.21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo Proverbes 6.22 cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant te et evigilans loquere cum eis Proverbes 6.23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae Proverbes 6.24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae Proverbes 6.25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius Proverbes 6.26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit Proverbes 6.27 numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant Proverbes 6.28 aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius Proverbes 6.29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam Proverbes 6.30 non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam Proverbes 6.31 deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet Proverbes 6.32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam Proverbes 6.33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur Proverbes 6.34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae Proverbes 6.35 nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro redemptione dona plurima

Proverbes : Caput 6

Practical Advice from Proverbs 6 Proverbs chapter 6 offers us practical advice on a variety of topics essential to our daily lives. How can we avoid common pitfalls? This text addresses issues such as debt, laziness, and evil. It also contains the famous passage about the six things the Lord hates. Furthermore, Proverbs 6 highlights the theme of sexual immorality, warning of its serious consequences. We invite you to explore with us five key passages that provide practical wisdom for meeting daily challenges with integrity.

Ephesians 4:28

"He who stole, steal no more; rather, work, doing something useful with your hands, so that you may have something to share with those in need." This verse echoes the advice in Proverbs 6:6-11 on the importance of hard work.

James 4:1-2

"Where do wars and conflicts come from among you? Do they not come from the warring passions within you? You covet things and do not have them; they kill and envy, but cannot have what they want." This passage reflects the warning in Proverbs 6:16-19 regarding the things that God hates, including discord.

Matthew 5:27-28

"You have heard that it was said, 'You shall not commit of adultery. But I tell you, anyone who looks at a woman to lust after her has already committed adultery with her in his heart." Jesus expands the understanding of adultery, referring to the warning against adultery in Proverbs 6:20-35. Romans 12:19 Do not avenge yourselves, beloved, but commit your anger to God, for it is written, "Vengeance is mine; I will repay, says the Lord." This verse completes the warning in href="PRO_6_34.html" target="_blank">Proverbs 6:34 concerning the danger of revenge in the context of adultery.

1 Thessalonians 5:6

"Therefore let us not sleep, as others do, but let us watch and be sober." Paul echoes the advice in Proverbs 6:4-5 on the importance of watchfulness and attention.