Proverbes - Caput 23

Proverbes 23.1 quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam Proverbes 23.2 et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam Proverbes 23.3 ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii Proverbes 23.4 noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum Proverbes 23.5 ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum Proverbes 23.6 ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius Proverbes 23.7 quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum Proverbes 23.8 cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos Proverbes 23.9 in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui Proverbes 23.10 ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas Proverbes 23.11 propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum Proverbes 23.12 ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae Proverbes 23.13 noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur Proverbes 23.14 tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis Proverbes 23.15 fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum Proverbes 23.16 et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua Proverbes 23.17 non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die Proverbes 23.18 quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur Proverbes 23.19 audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum Proverbes 23.20 noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt Proverbes 23.21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio Proverbes 23.22 audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua Proverbes 23.23 veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam Proverbes 23.24 exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo Proverbes 23.25 gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te Proverbes 23.26 praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant Proverbes 23.27 fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena Proverbes 23.28 insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit Proverbes 23.29 cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum Proverbes 23.30 nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis Proverbes 23.31 ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande Proverbes 23.32 sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet Proverbes 23.33 oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa Proverbes 23.34 et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo Proverbes 23.35 et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam

Proverbes : Caput 23

Reflections on Proverbs Chapter 23

Proverbs chapter 23 warns of the dangers of greed and excess. In a world filled with temptations, how can we maintain our integrity? This insightful text addresses crucial topics such as moderation in eating and drinking, seeking wisdom over wealth, and the importance of honoring one's parents.

Self-Control and Discipline

This chapter offers advice on self-control, discipline, and avoiding destructive addictions. Proverbs 23 emphasizes the need for constant vigilance over our desires and actions. By meditating on these verses, we discover fundamental principles that guide us in our daily lives.

Key Verses to Meditate On

Let's consider five crucial verses that reveal the warnings and advice of this chapter:

Conclusion

As we meditate on these verses and on Proverbs 23, we are called to a deep reflection on our behavior and choices. May these teachings guide us to a life of wisdom, honor, and moderation, while remaining vigilant against the temptations of the world.