Proverbes - Caput 1

Proverbes 1.1 parabolae Salomonis filii David regis Israhel Proverbes 1.2 ad sciendam sapientiam et disciplinam Proverbes 1.3 ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem Proverbes 1.4 ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus Proverbes 1.5 audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit Proverbes 1.6 animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum Proverbes 1.7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt Proverbes 1.8 audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae Proverbes 1.9 ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo Proverbes 1.10 fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas Proverbes 1.12 degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum Proverbes 1.13 omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis Proverbes 1.14 sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum Proverbes 1.15 fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum Proverbes 1.16 pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem Proverbes 1.18 ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas Proverbes 1.19 sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt Proverbes 1.21 in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens Proverbes 1.22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam Proverbes 1.23 convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea Proverbes 1.24 quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret Proverbes 1.26 ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit Proverbes 1.27 cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia Proverbes 1.28 tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me Proverbes 1.29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint Proverbes 1.30 nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae Proverbes 1.31 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur Proverbes 1.32 aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos Proverbes 1.33 qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato

Proverbes : Caput 1

Wisdom Through the Book of Proverbs

Chapter 1 of Proverbs presents the essential purpose of this book of wisdom. It questions the value of divine knowledge and establishes the importance of wisdom, discernment, and moral instruction. This foundational text contrasts the path of the wise with that of the fool, warning against the pitfalls of folly.

The Personification of Wisdom

In Proverbs 1, wisdom is personified as a voice crying out in the streets, offering direction to all seekers of truth. It is also emphasized that the fear of the Lord is the principle of knowledge, a fundamental concept in the Christian life.

Five Key Verses that Illuminate the Opening Chapter

Let us examine together five key verses that highlight the central themes of this opening chapter:

These verses remind us of the importance of wisdom in our journey of faith and encourage us to seek this divine knowledge with diligence and humility.