Nombres - Caput 33

Nombres 33.1 hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron Nombres 33.2 quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant Nombres 33.3 profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis Nombres 33.4 et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem Nombres 33.5 castrametati sunt in Soccoth Nombres 33.6 et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis Nombres 33.7 inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum Nombres 33.8 profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara Nombres 33.9 profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt Nombres 33.10 sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro Nombres 33.11 castrametati sunt in deserto Sin Nombres 33.12 unde egressi venerunt in Dephca Nombres 33.13 profectique de Dephca castrametati sunt in Alus Nombres 33.14 egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum Nombres 33.15 profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai Nombres 33.16 sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae Nombres 33.17 profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth Nombres 33.18 et de Aseroth venerunt in Rethma Nombres 33.19 profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares Nombres 33.20 unde egressi venerunt in Lebna Nombres 33.21 et de Lebna castrametati sunt in Ressa Nombres 33.22 egressi de Ressa venerunt in Ceelatha Nombres 33.23 unde profecti castrametati sunt in monte Sepher Nombres 33.24 egressi de monte Sepher venerunt in Arada Nombres 33.25 inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth Nombres 33.26 profectique de Maceloth venerunt in Thaath Nombres 33.27 de Thaath castrametati sunt in Thare Nombres 33.28 unde egressi fixerunt tentoria in Methca Nombres 33.29 et de Methca castrametati sunt in Esmona Nombres 33.30 profectique de Esmona venerunt in Moseroth Nombres 33.31 et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan Nombres 33.32 egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad Nombres 33.33 unde profecti castrametati sunt in Hietebatha Nombres 33.34 et de Hietebatha venerunt in Ebrona Nombres 33.35 egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber Nombres 33.36 inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades Nombres 33.37 egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom Nombres 33.38 ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis Nombres 33.39 cum esset annorum centum viginti trium Nombres 33.40 audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel Nombres 33.41 et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona Nombres 33.42 unde egressi venerunt in Phinon Nombres 33.43 profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth Nombres 33.44 et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum Nombres 33.45 profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad Nombres 33.46 unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim Nombres 33.47 egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo Nombres 33.48 profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho Nombres 33.49 ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum Nombres 33.50 ubi locutus est Dominus ad Mosen Nombres 33.51 praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan Nombres 33.52 disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate Nombres 33.53 mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem Nombres 33.54 quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur Nombres 33.55 sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae Nombres 33.56 et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam

Nombres : Caput 33

A Retrospective of Israel's Journey in Numbers Chapter 33

Numbers chapter 33 provides an essential summary of Israel's journey, from its exodus from Egypt to its arrival in the plains of Moab. This rich and detailed text lists the various stages of this journey and offers profound lessons on God's faithfulness to His people as well as the experiences they experienced during their journey.

A Memorial of Divine Faithfulness

This chapter serves as a memorial, recalling not only the wonders accomplished by God, but also the challenges the Israelites overcame. As we recall these events, we are invited to reflect on our own spiritual journey and recognize God's constant presence in our lives.

Instructions for the Conquest of Canaan

In addition to tracing the route, Numbers 33 contains valuable instructions for the conquest and division of the promised land, Canaan. These guidelines remind us of the importance of spiritual preparation before entering into God's promises.

Five Enlightening Bible Passages

To deepen our understanding of the historical themes present in Numbers 33, consider five biblical passages that shed light on this chapter:

Meditating on these passages, we are encouraged to recognize the spiritual dimensions of our own journey of faith, as well as the importance of remembering God's works in our lives.