Matthieu - Caput 15

Matthieu 15.1 tunc accesserunt ad eum ab Hierosolymis scribae et Pharisaei dicentes Matthieu 15.2 quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum non enim lavant manus suas cum panem manducant Matthieu 15.3 ipse autem respondens ait illis quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram Matthieu 15.4 nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur Matthieu 15.5 vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit Matthieu 15.6 et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram Matthieu 15.7 hypocritae bene prophetavit de vobis Esaias dicens Matthieu 15.8 populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me Matthieu 15.9 sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum Matthieu 15.10 et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite Matthieu 15.11 non quod intrat in os coinquinat hominem sed quod procedit ex ore hoc coinquinat hominem Matthieu 15.12 tunc accedentes discipuli eius dixerunt ei scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt Matthieu 15.13 at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit Pater meus caelestis eradicabitur Matthieu 15.14 sinite illos caeci sunt duces caecorum caecus autem si caeco ducatum praestet ambo in foveam cadunt Matthieu 15.15 respondens autem Petrus dixit ei edissere nobis parabolam istam Matthieu 15.16 at ille dixit adhuc et vos sine intellectu estis Matthieu 15.17 non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur Matthieu 15.18 quae autem procedunt de ore de corde exeunt et ea coinquinant hominem Matthieu 15.19 de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae Matthieu 15.20 haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem Matthieu 15.21 et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis Matthieu 15.22 et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur Matthieu 15.23 qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos Matthieu 15.24 ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel Matthieu 15.25 at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me Matthieu 15.26 qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus Matthieu 15.27 at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum Matthieu 15.28 tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora Matthieu 15.29 et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi Matthieu 15.30 et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos Matthieu 15.31 ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel Matthieu 15.32 Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via Matthieu 15.33 et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam Matthieu 15.34 et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos Matthieu 15.35 et praecepit turbae ut discumberet super terram Matthieu 15.36 et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo Matthieu 15.37 et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas Matthieu 15.38 erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres Matthieu 15.39 et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan

Matthieu : Caput 15

The Teachings of Matthew Chapter 15

Chapter 15 of the Gospel of Matthew addresses crucial themes such as conflicts over religious traditions and the expansion of Jesus' ministry. Through this text, Jesus challenges established norms and extends his grace to all, revealing the depth of his message.

A Critique of Pharisaic Legalism

This provocative passage critiques the legalism of the Pharisees and emphasizes the importance of inner purity. Jesus emphasizes that what really matters is not the rigid observance of rules, but sincerity of heart. It calls for an authentic relationship with God, far removed from human traditions that can distort true worship.

The Miracles of Jesus

Chapter 15 also recounts significant miracles, such as the healing of the Canaanite woman's daughter and the feeding of four thousand people. These events testify to Jesus' compassion for the pagans and the multitudes, affirming that his mercy extends to all, without distinction.

Exploring Bible Passages

We invite you to explore with us five biblical passages that illuminate the revolutionary teachings of this difficult chapter:

Matthew chapter 15 invites us to reflect on our own relationship with God, on the authenticity of our faith, and on how we welcome divine grace into our lives. Let us be attentive to Jesus' teachings and open to his compassion for all.