Matthieu - Caput 12

Matthieu 12.1 in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare Matthieu 12.2 Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis Matthieu 12.3 at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant Matthieu 12.4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus Matthieu 12.5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt Matthieu 12.6 dico autem vobis quia templo maior est hic Matthieu 12.7 si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes Matthieu 12.8 dominus est enim Filius hominis etiam sabbati Matthieu 12.9 et cum inde transisset venit in synagogam eorum Matthieu 12.10 et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum Matthieu 12.11 ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam Matthieu 12.12 quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere Matthieu 12.13 tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera Matthieu 12.14 exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent Matthieu 12.15 Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes Matthieu 12.16 et praecepit eis ne manifestum eum facerent Matthieu 12.17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem Matthieu 12.18 ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit Matthieu 12.19 non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius Matthieu 12.20 harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium Matthieu 12.21 et in nomine eius gentes sperabunt Matthieu 12.22 tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret Matthieu 12.23 et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David Matthieu 12.24 Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum Matthieu 12.25 Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit Matthieu 12.26 et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius Matthieu 12.27 et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri Matthieu 12.28 si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei Matthieu 12.29 aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat Matthieu 12.30 qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit Matthieu 12.31 ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur Matthieu 12.32 et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro Matthieu 12.33 aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur Matthieu 12.34 progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur Matthieu 12.35 bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala Matthieu 12.36 dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii Matthieu 12.37 ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis Matthieu 12.38 tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre Matthieu 12.39 qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae Matthieu 12.40 sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus Matthieu 12.41 viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic Matthieu 12.42 regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic Matthieu 12.43 cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit Matthieu 12.44 tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam Matthieu 12.45 tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae Matthieu 12.46 adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei Matthieu 12.47 dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te Matthieu 12.48 at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei Matthieu 12.49 et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei Matthieu 12.50 quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est

Matthieu : Caput 12

Reflection on Matthew Chapter 12

Chapter 12 of the Gospel of Matthew is a fundamental passage that illustrates the tensions between Jesus and the Pharisees, while highlighting essential elements of the Kingdom of God. This text addresses crucial topics such as the Sabbath controversies, miraculous healings, and the accusations against Jesus, including that of making a pact with Beelzebub. It also presents teachings on the unforgivable sin and the sign of Jonah, while revealing Jesus' true family.

Confrontations with the Pharisees

Jesus defends his authority and mission in the face of criticism from the Pharisees. This chapter highlights the very nature of the Sabbath when Jesus declares: "The Sabbath was made for man, and not man for the Sabbath" (Mark 2:27). This statement emphasizes that divine laws must serve the well-being of humanity and not the other way around. Miracles and Accusations Matthew 12 also discusses the miracles performed by Jesus, including healings. The accusation that he casts out demons by the power of Beelzebub (Luke 11:14-23) is a turning point that reveals the Pharisees' ignorance of the divine power acting through him. Jesus, in response, reveals the logic of his ministry: a divided kingdom cannot stand.

Old Testament References

The chapter refers to Old Testament figures, such as Solomon. In 1 Kings 10:1-10, the Queen of Sheba acknowledges Solomon's wisdom, and Jesus, in Matthew 12:42, speaks of "one greater than Solomon," thus affirming his supremacy and divine mission. The Sign of Jonah The verse in Jonah 1:17, where Jonah is swallowed by the great fish, is quoted by Jesus in href="MAT_12_40.html" target="_blank">Matthew 12:40. This sign of Jonah becomes a symbol of his own resurrection and the hope that it brings for humanity.

The True Family of Jesus

Finally, Matthew 12 reveals Jesus' true family. In Luke 8:19-21, as his mother and brothers seek to approach him, Jesus declares, "My mother and my brothers are those who hear the word of God and put it into practice." » This passage reaffirms that spiritual belonging transcends biological ties.

Conclusion

Matthew chapter 12 is rich in teachings and revelations. Through the analysis of these five biblical passages, we better understand Jesus' struggles and the depth of his mission. This chapter invites us to reflect on our own relationship with the Word of God and our place in the true family of Christ.