Matthieu - Caput 10

Matthieu 10.1 et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem Matthieu 10.2 duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius Matthieu 10.3 Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus Matthieu 10.4 Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum Matthieu 10.5 hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis Matthieu 10.6 sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel Matthieu 10.7 euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum Matthieu 10.8 infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date Matthieu 10.9 nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris Matthieu 10.10 non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo Matthieu 10.11 in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis Matthieu 10.12 intrantes autem in domum salutate eam Matthieu 10.13 et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur Matthieu 10.14 et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris Matthieu 10.15 amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati Matthieu 10.16 ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae Matthieu 10.17 cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos Matthieu 10.18 et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus Matthieu 10.19 cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini Matthieu 10.20 non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis Matthieu 10.21 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient Matthieu 10.22 et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit Matthieu 10.23 cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis Matthieu 10.24 non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum Matthieu 10.25 sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius Matthieu 10.26 ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur Matthieu 10.27 quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta Matthieu 10.28 et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam Matthieu 10.29 nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro Matthieu 10.30 vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt Matthieu 10.31 nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos Matthieu 10.32 omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis Matthieu 10.33 qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis Matthieu 10.34 nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium Matthieu 10.35 veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam Matthieu 10.36 et inimici hominis domestici eius Matthieu 10.37 qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus Matthieu 10.38 et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus Matthieu 10.39 qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam Matthieu 10.40 qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit Matthieu 10.41 qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet Matthieu 10.42 et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam

Matthieu : Caput 10

Jesus' Instructions to the Twelve Apostles

Matthew chapter 10 records the sending out of the twelve apostles, a pivotal moment in the Christian mission. In this chapter, Jesus gives specific instructions to his messengers, entrusting them with the mission of preaching the Kingdom of God. This crucial text not only lists the apostles but also details the challenges they will face, such as persecution, while promising divine care for those who respond to this call.

The Urgency of the Message

Matthew chapter 10 underscores the urgency of the gospel message and the cost of discipleship. Jesus calls his apostles to prepare for a journey that requires sacrifice and dedication. Join us in examining five biblical passages that enrich our understanding of the missionary directives of this foundational chapter.

Related Bible Passages

Luke 10:1-12

"After this, the Lord appointed seventy-two others and sent them out two by two ahead of him into every town and place where he was about to go..." Although this passage refers to a different event, it echoes the themes of sending and instructing the disciples found in Matthew 10.

John 13:16

"I say to you Truly, no slave is greater than his master, just as no messenger is greater than the one who sent him." This verse reflects Jesus' teaching in Matthew 10:24-25 on the relationship between disciple and teacher.

Luke 12:11-12

"When you are brought to the synagogues and before the governors and authorities, do not worry about how you will answer or what you will say, for at that time the Holy Spirit will teach you what you ought to say. » This passage is similar to Jesus' instructions in Matthew 10:19-20 on how to respond to persecution.

Mark 8:34-35

"Then he called the crowd and the disciples together and said, 'If anyone wants to come after me, let them deny themselves and take up their cross and follow me. For whoever wants to save their life will lose it, but whoever loses their life for my sake and the gospel's will save it.' » This teaching reflects Jesus' words in Matthew 10:38-39 about taking up the cross and losing one's life for Him.

John 15:20

"Remember the words I said to you: 'No slave is greater than his master.' If they persecuted me, they will also persecute you. If they have obeyed my word, they will obey yours also.' » This verse echoes Jesus' warning about persecution in Matthew 10:22-23.

These passages remind us of the depth of the missionary call and the need to remain faithful to the mission entrusted to us by our Lord. May we always move forward with courage and faith in proclaiming the Gospel.