Malachie - Caput 3

Malachie 3.1 ecce ego mittam angelum meum et praeparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum Malachie 3.2 et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum Malachie 3.3 et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia Malachie 3.4 et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui Malachie 3.5 et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum Malachie 3.6 ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis consumpti Malachie 3.7 a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus exercituum et dixistis in quo revertemur Malachie 3.8 si adfiget homo Deum quia vos configitis me et dixistis in quo confiximus te in decimis et in primitivis Malachie 3.9 et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota Malachie 3.10 inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam Malachie 3.11 et increpabo pro vobis devorantem et non corrumpet fructum terrae vestrae nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus exercituum Malachie 3.12 et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum Malachie 3.13 invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus Malachie 3.14 et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum Malachie 3.15 ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem aedificati sunt facientes impietatem et temptaverunt Deum et salvi facti sunt Malachie 3.16 tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius Malachie 3.17 et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi Malachie 3.18 et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei Malachie 3.20 et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae et sanitas in pennis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento Malachie 3.21 et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum Malachie 3.22 mementote legis Moysi servi mei quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israhel praecepta et judicia Malachie 3.23 ecce ego mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis Malachie 3.24 et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum ne forte veniam et percutiam terram anathemate

Malachie : Caput 3

The Prophecy of Malachi: A Call to Purification and Faithfulness

Chapter 3 of the book of Malachi offers us a powerful vision of the coming of the messenger and divine judgment. This sacred text asks us: how will God purify His people? It announces the presence of the forerunner of the Messiah, followed by a purifying judgment. The exhortation is clear: the people are called to return to God, particularly in the area of ​​tithes and offerings.

Key Themes of Malachi 3

This chapter addresses fundamental themes such as repentance, financial faithfulness, and the blessings of obedience. Let's reflect together on five Bible passages that illuminate the transformative principles of this powerful chapter.

Enlightening Bible Passages

Matthew 11:10

"This is he of whom it is written, 'I will send my messenger ahead of you, and he will prepare your way before you.'" - Jesus quotes Malachi 3:1, identifying John the Baptist as the messenger who prepares the way.

Hebrews 12:29

"For our God is a consuming fire." - This verse echoes the image of the purifying fire in Malachi 3:2-3, emphasizing the holy and righteous nature of our Lord.

2 Corinthians 9:7

"Each one should give as he has decided in his heart, without reluctantly or under obligation, for God loves a cheerful giver." - This passage relates to Malachi's call to bring a full tithe, emphasizing the attitude of the heart in our giving.

James 1:17

"Every good gift and every perfect gift is from above, and comes down from the Father of lights, who does not change like shifting shadows." - This statement echoes the unchanging nature of God mentioned in Malachi 3:6, contrasting with human inconstancy.

1 Peter 1:7

"So your faith, which is worth far more than gold that perishes, even if refined by fire, will be proven genuine and will result in praise, glory, and honor at the revelation of Jesus Christ." - This verse refers to the image of the refiner in Malachi 3:3, applied to the purification of believers' faith.

In Meditating on these passages, we are invited to consider how we can respond to God's call to purification and faithfulness, both in our hearts and in our actions.