Malachie - Caput 2

Malachie 2.1 et nunc ad vos mandatum hoc o sacerdotes Malachie 2.2 si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in vos egestatem et maledicam benedictionibus vestris et maledicam illis quoniam non posuistis super cor Malachie 2.3 ecce ego proiciam vobis brachium et dispergam super vultum vestrum stercus sollemnitatum vestrarum et adsumet vos secum Malachie 2.4 et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituum Malachie 2.5 pactum meum fuit cum eo vitae et pacis et dedi ei timorem et timuit me et a facie nominis mei pavebat Malachie 2.6 lex veritatis fuit in ore eius et iniquitas non est inventa in labiis eius in pace et in aequitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate Malachie 2.7 labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius quia angelus Domini exercituum est Malachie 2.8 vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege irritum fecistis pactum Levi dicit Dominus exercituum Malachie 2.9 propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis sicut non servastis vias meas et accepistis faciem in lege Malachie 2.10 numquid non pater unus omnium nostrum numquid non Deus unus creavit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum violans pactum patrum nostrorum Malachie 2.11 transgressus est Iuda et abominatio facta est in Israhel et in Hierusalem quia contaminavit Iudas sanctificationem Domini quam dilexit et habuit filiam dei alieni Malachie 2.12 disperdat Dominus virum qui fecerit hoc magistrum et discipulum de tabernaculis Iacob et offerentem munus Domino exercituum Malachie 2.13 et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra Malachie 2.14 et dixistis quam ob causam quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae quam tu despexisti et haec particeps tua et uxor foederis tui Malachie 2.15 nonne unus fecit et residuum spiritus eius est et quid unus quaerit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adulescentiae tuae noli despicere Malachie 2.16 cum odio habueris dimitte dicit Dominus Deus Israhel operiet autem iniquitas vestimentum eius dicit Dominus exercituum custodite spiritum vestrum et nolite despicere Malachie 2.17 laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris et dixistis in quo eum fecimus laborare in eo cum diceretis omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent aut certe ubi est Deus iudicii

Malachie : Caput 2

Reflections on Malachi Chapter 2

Chapter 2 of the book of Malachi powerfully and profoundly addresses the infidelity of the priests and the people. It questions us about the consequences of breaking the covenant God established with his people. This incisive text rebukes spiritual leaders who stray from the path and lead astray the souls entrusted to their care.

The Sanctity of Marriage

Malachi 2 condemns divorce and marriages with unbelievers, thus emphasizing the sanctity of marriage. This chapter explores essential themes such as spiritual responsibility, integrity, and fidelity, both in human relationships and with God. He invites us to reflect on our commitment and faithfulness in our covenants.

Five Correlated Bible Passages

To better understand the fundamental truths of this provocative chapter, let's examine five biblical passages that resonate with its teachings:

Ephesians 5:25

"Husbands, love your wives, just as Christ also loved the church and gave himself up for it." This verse reflects Malachi's call to marital fidelity, elevating marriage to the example of Christ, who gave his life for his church.

Matthew 19:8

Jesus answered, "Moses allowed you to divorce your wives because of the hardness of your hearts. But it was not like that from the beginning." This passage relates to the condemnation of divorce in Malachi 2:16, reaffirming God's original ideal for marriage.

1 Peter 2:7-8

"Therefore, to you who believe, this stone is precious; but to those who do not believe, 'the stone which the builders rejected has become the cornerstone,' and 'a stumbling stone and a rock from which they stumble.'" This verse echoes Malachi's warning about stumbling in the law, contrasting with the faithfulness of Christ.

James 2:9

"But if they treat others with partiality, they will commit sin and be condemned by the Law as transgressors." This passage refers to Malachi's criticism of the priests for their partiality in administering the law, reminding us of the importance of integrity in our conduct.

1 Timothy 4:16

"Give careful attention to your own life and to the doctrine, continuing in these duties, for by doing so you will save both yourself and those who listen to you." This verse reflects Malachi's call to the priests to be faithful in their teaching and conduct, emphasizing the responsibility placed on those who lead God's people.

In conclusion, the reading from Malachi chapter 2 encourages us to examine our own spiritual life and our faithfulness to God and others. May we commit ourselves to living in integrity and truth, like our Lord Jesus Christ.