Luc - Caput 2

Luc 2.1 factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis Luc 2.2 haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino Luc 2.3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem Luc 2.4 ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David Luc 2.5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate Luc 2.6 factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret Luc 2.7 et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio Luc 2.8 et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum Luc 2.9 et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno Luc 2.10 et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo Luc 2.11 quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David Luc 2.12 et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio Luc 2.13 et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium Luc 2.14 gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis Luc 2.15 et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis Luc 2.16 et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio Luc 2.17 videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc Luc 2.18 et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos Luc 2.19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo Luc 2.20 et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos Luc 2.21 et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur Luc 2.22 et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino Luc 2.23 sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur Luc 2.24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum Luc 2.25 et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo Luc 2.26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini Luc 2.27 et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo Luc 2.28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit Luc 2.29 nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace Luc 2.30 quia viderunt oculi mei salutare tuum Luc 2.31 quod parasti ante faciem omnium populorum Luc 2.32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel Luc 2.33 et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo Luc 2.34 et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur Luc 2.35 et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes Luc 2.36 et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua Luc 2.37 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die Luc 2.38 et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem Luc 2.39 et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth Luc 2.40 puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo Luc 2.41 et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae Luc 2.42 et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi Luc 2.43 consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius Luc 2.44 existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos Luc 2.45 et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum Luc 2.46 et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem Luc 2.47 stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius Luc 2.48 et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te Luc 2.49 et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse Luc 2.50 et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos Luc 2.51 et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo Luc 2.52 et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines

Luc : Caput 2

The Birth and Childhood of Jesus according to Luke 2

Chapter 2 of the Gospel according to Luke immerses us in the moving account of the birth and childhood of our Lord Jesus Christ. How does the Son of God enter human history? This sacred text tells us about his birth in Bethlehem, the visit of the shepherds, the presentation of Jesus at the temple, and his experience at the age of twelve. Through these events, several essential themes emerge, such as the humility of the incarnation, the joy of salvation, and the divine wisdom embodied in Jesus.

Luke 2 reveals Jesus as the fulfillment of Israel's hopes. To deepen our understanding of the Christmas themes present in this important chapter, we will study five related biblical passages.

Micah 5:2

"But you, Bethlehem Ephrathah, [...] from you will come to me the one who will rule Israel, whose origins are from of old, from everlasting." This prophecy was fulfilled with the birth of Jesus in Bethlehem, as recounted in Luke 2:4-7.

Isaiah 7:14

"Therefore the Lord himself will give you a sign: Behold, a virgin will conceive and bear a son, and his name will be Immanuel." This prophetic verse finds its fulfillment in the virgin birth of Jesus, described in Luke 2:6-7.

Exodus 13:2

"Sanctify every firstborn to me. The firstborn of every Israelite womb will be mine, both man and beast." This law is fulfilled when Jesus is presented in the temple in Luke 2:22-23, thus marking his sacred role from his childhood.

Psalms 119:99

"I have more understanding than all my teachers, for I meditate on your testimonies." This verse illustrates the wisdom of the child Jesus in the temple, as reported in Luke 2:46-47, where he impresses the teachers of the law with his knowledge.

Isaiah 52:10

"The Lord has shown his holy arm in the sight of all nations; all the ends of the earth will see the salvation of our God." This verse finds a powerful echo in Simeon's statement about Jesus in Luke 2:30-32, affirming that Jesus is the light to reveal the nations.

Through these reflections, we celebrate the birth of our Savior and the light he brings to humanity, a light that always shines in our hearts and lives. May we welcome this mystery with faith and gratitude.