Luc - Caput 1

Luc 1.1 quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum Luc 1.2 sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis Luc 1.3 visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile Luc 1.4 ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem Luc 1.5 fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth Luc 1.6 erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella Luc 1.7 et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis Luc 1.8 factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum Luc 1.9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini Luc 1.10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi Luc 1.11 apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi Luc 1.12 et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum Luc 1.13 ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem Luc 1.14 et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt Luc 1.15 erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae Luc 1.16 et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum Luc 1.17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam Luc 1.18 et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis Luc 1.19 et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare Luc 1.20 et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo Luc 1.21 et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo Luc 1.22 egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus Luc 1.23 et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam Luc 1.24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens Luc 1.25 quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines Luc 1.26 in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth Luc 1.27 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria Luc 1.28 et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus Luc 1.29 quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio Luc 1.30 et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum Luc 1.31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum Luc 1.32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius Luc 1.33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis Luc 1.34 dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco Luc 1.35 et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei Luc 1.36 et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis Luc 1.37 quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum Luc 1.38 dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus Luc 1.39 exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda Luc 1.40 et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth Luc 1.41 et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth Luc 1.42 et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui Luc 1.43 et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me Luc 1.44 ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo Luc 1.45 et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino Luc 1.46 et ait Maria magnificat anima mea Dominum Luc 1.47 et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo Luc 1.48 quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes Luc 1.49 quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius Luc 1.50 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum Luc 1.51 fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui Luc 1.52 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles Luc 1.53 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes Luc 1.54 suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae Luc 1.55 sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula Luc 1.56 mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam Luc 1.57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium Luc 1.58 et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei Luc 1.59 et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam Luc 1.60 et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes Luc 1.61 et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine Luc 1.62 innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum Luc 1.63 et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi Luc 1.64 apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum Luc 1.65 et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec Luc 1.66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo Luc 1.67 et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens Luc 1.68 benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae Luc 1.69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui Luc 1.70 sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius Luc 1.71 salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos Luc 1.72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti Luc 1.73 iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum Luc 1.74 daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi Luc 1.75 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris Luc 1.76 et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius Luc 1.77 ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum Luc 1.78 per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto Luc 1.79 inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis Luc 1.80 puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel

Luc : Caput 1

Introduction to the Gospel of Luke

Chapter 1 of the Gospel of Luke opens the way to a profound and significant divine revelation. How does God prepare the way for the Messiah? This text, rich in announcements and promises, introduces us to the announcements of the births of John the Baptist and Jesus, while also including the Magnificat of Mary. Luke 1 explores essential themes such as God's faithfulness to his promises, divine intervention in history, and the central role of Mary in the plan of salvation. This chapter thus constitutes a valuable preparation for the coming of the Savior.

Main Themes of the Chapter

We invite you to consider with us five biblical passages that shed light on the opening themes of this foundational chapter:

1. Malachi 4:5-6

"Behold, I will send them Elijah the prophet before the coming of the great and terrible day of the Lord. He will turn the hearts of the fathers to the children, and the hearts of the children to their fathers; or else I will come and punish the land with a curse."

This prophecy is quoted by the angel in relation to John the Baptist in Luke 1:17, establishing a link between the Old and New Testaments.

2. Genesis 18:14

"Is anything impossible with the Lord? At the appointed time I will return to you, and Sarah will have a son."

This verse resonates with the angel's response to Mary in Luke 1:37: "For nothing will be impossible with God."

3. 1 Samuel 2:1-10

"Then Hannah prayed, 'My heart rejoices in the Lord; [...] there is no rock like our God.'"

Hannah's song bears many similarities to Mary's Magnificat in Luke 1:46-55, illustrating the continuity of praise to the Lord.

4. Isaiah 9:6-7

"Because a child is born to us, [...] he will reign on the throne of David and over his kingdom [...] forever."

This messianic prophecy finds its fulfillment in the announcement of Jesus' birth in Luke 1:32-33, emphasizing the importance of this event for humanity.

5. Psalm 132:11

"The Lord swore to David, a vow he will not regret: 'I will place one of your descendants on your throne.'"

This psalm resonates with the angel's promise to Mary about Jesus in Luke 1:32, affirming God's faithfulness to His promises to David.

Conclusion

Through these passages, Luke chapter 1 reminds us of how God carefully prepares for the arrival of His Son. As we meditate on these writings, we are invited to recognize the greatness of his promises and the depth of his love for humanity, thus preparing us to welcome the Messiah into our hearts.