Luc - Caput 19

Luc 19.1 et ingressus perambulabat Hiericho Luc 19.2 et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives Luc 19.3 et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat Luc 19.4 et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus Luc 19.5 et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere Luc 19.6 et festinans descendit et excepit illum gaudens Luc 19.7 et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset Luc 19.8 stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum Luc 19.9 ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae Luc 19.10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat Luc 19.11 haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur Luc 19.12 dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti Luc 19.13 vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio Luc 19.14 cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos Luc 19.15 et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset Luc 19.16 venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit Luc 19.17 et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates Luc 19.18 et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas Luc 19.19 et huic ait et tu esto supra quinque civitates Luc 19.20 et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario Luc 19.21 timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti Luc 19.22 dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi Luc 19.23 et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud Luc 19.24 et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet Luc 19.25 et dixerunt ei domine habet decem mnas Luc 19.26 dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo Luc 19.27 verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me Luc 19.28 et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma Luc 19.29 et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos Luc 19.30 dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite Luc 19.31 et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat Luc 19.32 abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum Luc 19.33 solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum Luc 19.34 at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet Luc 19.35 et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum Luc 19.36 eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via Luc 19.37 et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus Luc 19.38 dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis Luc 19.39 et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos Luc 19.40 quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt Luc 19.41 et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens Luc 19.42 quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis Luc 19.43 quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique Luc 19.44 ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae Luc 19.45 et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes Luc 19.46 dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum Luc 19.47 et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere Luc 19.48 et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum

Luc : Caput 19

The Revelation of Jesus in Luke 19

Chapter 19 of the Gospel of Luke marks a decisive moment in the life of Jesus, depicting his triumphant entry into Jerusalem. This insightful passage allows us to contemplate how the Messiah reveals himself to his people. It includes several key moments: the encounter with Zacchaeus, the parable of the ten minas, and Jesus' triumphant entry. This chapter also testifies to Jesus' deep sorrow for Jerusalem and his act of cleansing the temple.

Central Themes

Luke 19 highlights essential themes such as repentance, faithful stewardship, and Jesus' kingship. This chapter presents Jesus as the King, come to bring both judgment and salvation to his people. To better understand these themes, we invite you to meditate on five biblical passages that enrich our understanding of this fundamental text.

Enlightening Bible Passages

John 1:11-12: "He came to his own, but his own did not receive him. However, to those who did receive him, to those who believed in his name, he gave the right to become children of God." This verse beautifully illustrates the theme of the reception of Jesus, which we find in the story of Zacchaeus, reported in Luke 19:1-10.

Matthew 25:14-30: "The Kingdom of Heaven will be like a man going on a journey who called his servants and entrusted his possessions to them..." This parable of the talents is comparable to the parable of the minas in Luke 19:11-27, emphasizing the responsibility that each of us has in using our gifts. that God has entrusted to us.

Zechariah 9:9: "Rejoice greatly, O city of Zion! Rejoice, Jerusalem! Behold, your King comes to you, righteous and victorious, humble and riding on a donkey, a colt, the foal of a donkey." This prophecy was fulfilled during Jesus' triumphant entry into Jerusalem, described in Luke 19:28-40, thus revealing Jesus' messianic identity.

Jeremiah 7:11: "Is this temple that bears my name become a den of robbers in your eyes?" Jesus quotes this passage in Luke 19:45-46 during the cleansing of the temple, reminding everyone of the need to respect the holiness of God's house.

Psalms 118:26: "Blessed is he who comes in the name of the Lord. From the house of the Lord we bless you." This proclamation is made by the crowd in Luke 19:38 during Jesus' triumphant entry, a cry of thanksgiving and adoration to the Savior.

Conclusion

Luke 19 offers us a rich palette of lessons on the nature of Jesus as King and Savior. By meditating on these biblical passages, we are called to respond to God's love with repentance and to live as children of God, faithful to our mission in this world.