Luc - Caput 17

Luc 17.1 et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt Luc 17.2 utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis Luc 17.3 adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi Luc 17.4 et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi Luc 17.5 et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem Luc 17.6 dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis Luc 17.7 quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe Luc 17.8 et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes Luc 17.9 numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto Luc 17.10 sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus Luc 17.11 et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam Luc 17.12 et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe Luc 17.13 et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri Luc 17.14 quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt Luc 17.15 unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum Luc 17.16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus Luc 17.17 respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt Luc 17.18 non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena Luc 17.19 et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit Luc 17.20 interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione Luc 17.21 neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est Luc 17.22 et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis Luc 17.23 et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini Luc 17.24 nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua Luc 17.25 primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac Luc 17.26 et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis Luc 17.27 edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes Luc 17.28 similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant Luc 17.29 qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit Luc 17.30 secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur Luc 17.31 in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro Luc 17.32 memores estote uxoris Loth Luc 17.33 quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam Luc 17.34 dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur Luc 17.35 duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur Luc 17.36 respondentes dicunt illi ubi Domine Luc 17.37 qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae

Luc : Caput 17

Luke Chapter 17: Faith, Forgiveness, and the Coming Kingdom

Chapter 17 of the Gospel of Luke invites us to meditate on essential themes such as faith, forgiveness, and preparation for the coming Kingdom. Through these teachings, Jesus prepares his disciples to face the future with confidence and hope.

Times of Stumbling

In this passage, Jesus warns against scandals and occasions of stumbling. He emphasizes the importance of not causing the "little ones" who believe in Him to stumble. Matthew 18:6-7 resonates powerfully with the statement: "Woe to him through whom offense comes!", a reminder that our behavior toward others must be marked by respect and responsibility.

The Power of Faith

Jesus also teaches about the power of faith, comparing it to a mustard seed. Mark 11:22-23 exhorts us: "Have faith in God", an invitation to believe in the ability of our faith to perform miracles. This link between faith and tangible results is also present in Luke 17:6, where faith, even small, can move mountains.

Healing and Gratitude

The chapter describes the healing of ten lepers, only one of whom returns to give thanks to Jesus. This account, mentioned in Luke 17:11-19, reminds us of the importance of gratitude in our relationship with God. Physical healing must be accompanied by spiritual healing, in which gratitude plays a key role.

Perseverance in Faith

The verses in Colossians 3:23-24 remind us that our service must be wholehearted, as to the Lord. This principle resonates with Jesus' teaching in Luke 17:7-10, where He calls us to be faithful and humble servants, fulfilling our duty without seeking reward.

Vigilance and the Return of Christ

Finally, Jesus emphasizes the need to be vigilant in the face of the coming of the Kingdom of God. 1 Thessalonians 5:2-3 warns against false security: "The day of the Lord will come like a thief in the night". This exhortation to vigilance urges us to live each day in expectation of Christ's return.

Luke chapter 17 challenges us to adopt an eternal perspective in our daily lives. As we reflect on these biblical passages, we are invited to deepen our faith, cultivate gratitude, and remain vigilant in our spiritual journey.