Luc - Caput 16

Luc 16.1 dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius Luc 16.2 et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare Luc 16.3 ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco Luc 16.4 scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas Luc 16.5 convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo Luc 16.6 at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta Luc 16.7 deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta Luc 16.8 et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt Luc 16.9 et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula Luc 16.10 qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est Luc 16.11 si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis Luc 16.12 et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis Luc 16.13 nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae Luc 16.14 audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum Luc 16.15 et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum Luc 16.16 lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit Luc 16.17 facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere Luc 16.18 omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur Luc 16.19 homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide Luc 16.20 et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus Luc 16.21 cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius Luc 16.22 factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno Luc 16.23 elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius Luc 16.24 et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma Luc 16.25 et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris Luc 16.26 et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare Luc 16.27 et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei Luc 16.28 habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum Luc 16.29 et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos Luc 16.30 at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent Luc 16.31 ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent

Luc : Caput 16

Luke Chapter 16: Stewardship and Eternal Realities

Chapter 16 of the Gospel of Luke addresses crucial themes such as stewardship and eternal realities. Through his teachings, Jesus invites us to reflect on how we manage our wealth and our faithfulness to God.

Jesus' Teaching on Wealth and Eternity

In this thought-provoking passage, Jesus presents us with the parables of the unfaithful steward, the rich man, and Lazarus. These stories illustrate the importance of faithfulness in small things as well as the impossibility of simultaneously serving God and wealth. The central message of this chapter is that we have a responsibility to use our earthly resources with wisdom that reflects our eternal values.

Luke 16 warns us of the eternal consequences of our current choices. Indeed, the way we manage our wealth can have lasting repercussions on our spiritual life.

Five Bible passages to explore the principles of Luke 16

To better understand the teachings of Luke 16, let's explore five Bible passages that shed light on these principles:

These passages, resonating with Luke 16, remind us of the importance of a life guided by spiritual values, encouraging us to choose faithfulness to God over attachment to material wealth.