Lévitique - Caput 4

Lévitique 4.1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens Lévitique 4.2 loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit Lévitique 4.3 si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino Lévitique 4.4 et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino Lévitique 4.5 hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii Lévitique 4.6 cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii Lévitique 4.7 ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi Lévitique 4.8 et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt Lévitique 4.9 duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis Lévitique 4.10 sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti Lévitique 4.11 pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo Lévitique 4.12 et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur Lévitique 4.13 quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est Lévitique 4.14 et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi Lévitique 4.15 et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini Lévitique 4.16 inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii Lévitique 4.17 tincto digito aspergens septies contra velum Lévitique 4.18 ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii Lévitique 4.19 omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare Lévitique 4.20 sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus Lévitique 4.21 ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis Lévitique 4.22 si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur Lévitique 4.23 et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum Lévitique 4.24 ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est Lévitique 4.25 tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius Lévitique 4.26 adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei Lévitique 4.27 quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat Lévitique 4.28 et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam Lévitique 4.29 ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti Lévitique 4.30 tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius Lévitique 4.31 omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei Lévitique 4.32 sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam Lévitique 4.33 ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae Lévitique 4.34 sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius Lévitique 4.35 omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi

Lévitique : Caput 4

The Sin Sacrifice in Leviticus 4

Leviticus chapter 4 establishes the fundamental principle of the sin sacrifice. This sacred text invites us to reflect on how God addresses unintentional transgressions. It precisely describes the atonement procedures for sins committed in ignorance, whether by the high priest, the congregation, a leader, or an ordinary individual.

The Gravity of Sin and the Necessity of Confession

This chapter highlights the gravity of sin, emphasizing the importance of confession and the essential role of blood in the cleansing process. Leviticus 4 reveals a divine provision aimed at restoring fellowship between God and His people.

Exploring the Scriptures

We invite you to study with us five biblical passages that shed light on the concept of atonement in biblical theology:

Hebrews 9:7

"But the high priest alone entered the inner chamber, and then only once a year, and never without the blood he offered for himself and for the sins of the people which they had committed through ignorance." This verse directly refers to the sacrifices for unintentional sins described in Leviticus 4.

1 John 2:2

"He is the propitiation for our sins, and not for ours only, but also for the sins of the whole world." John uses the language of propitiation, linked to the sin offerings in Leviticus 4, to describe Christ's work.

Romans 3:25

"God offered him as a propitiation through faith, through his blood, demonstrating his righteousness, for by forbearance he had left the sins committed previously unpunished." Paul also echoes the sin offerings of Leviticus 4.

Hebrews 5:2

"He is able to deal patiently with those who err through ignorance, because he himself is subject to weakness." This verse reflects the concept of sins of ignorance discussed in Leviticus 4.

1 Peter 3:18

"For Christ also suffered once for all for sins, the righteous for the unrighteous, that he might bring us to God. He was killed in the body, but made alive by the Spirit." Peter presents Christ's sacrifice as the final fulfillment of the sacrifices for sin described in Leviticus 4.

Through these Through these passages, we understand the depth of the Atonement and Christ's redemptive sacrifice, which bridges the gap between God and humanity. Let us reflect and pray about integrating these teachings into our daily lives.