Lévitique - Caput 3

Lévitique 3.1 quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino Lévitique 3.2 ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris Lévitique 3.3 et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est Lévitique 3.4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis Lévitique 3.5 adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino Lévitique 3.6 si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt Lévitique 3.7 si agnum obtulerit coram Domino Lévitique 3.8 ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum Lévitique 3.9 et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam Lévitique 3.10 cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis Lévitique 3.11 et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini Lévitique 3.12 si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino Lévitique 3.13 ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum Lévitique 3.14 tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia Lévitique 3.15 duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis Lévitique 3.16 adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit Lévitique 3.17 iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis

Lévitique : Caput 3

The Peace Offering according to Leviticus 3

Leviticus chapter 3 teaches us about the peace offering, a sacred act that fosters communion with God. This detailed text outlines the procedures for peace offerings, whether cattle, sheep, or goats. It emphasizes the importance of the offerer's participation, the sprinkling of the blood, and the burning of the fat, which represent a portion dedicated to God.

Significance of the Peace Offering

Leviticus 3 presents the peace offering as a way to express gratitude and seek intimate communion with the Divine. It is not simply a ritual act, but a profound act of worship and reconciliation. Through this act, the faithful draw closer to God, and this commitment is reinforced by biblical passages that illuminate its spiritual meaning.

Meditation on biblical passages

We invite you to meditate on five biblical passages that reveal the depth of this sacred act:

Let us reflect together on the spiritual significance of these sacrifices and how they can enrich our relationship with God. May each peace offering be an opportunity to renew our commitment to our Creator and cultivate peace in our hearts.