Lévitique - Caput 14

Lévitique 14.1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens Lévitique 14.2 hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem Lévitique 14.3 qui egressus e castris cum invenerit lepram esse mundatam Lévitique 14.4 praecipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum Lévitique 14.5 et unum e passeribus immolari iubebit in vase fictili super aquas viventes Lévitique 14.6 alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati Lévitique 14.7 quo asperget illum qui mundandus est septies ut iure purgetur et dimittet passerem vivum ut in agrum avolet Lévitique 14.8 cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus Lévitique 14.9 et die septimo radat capillos capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lotis rursum vestibus et corpore Lévitique 14.10 die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium Lévitique 14.11 cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii Lévitique 14.12 tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus Lévitique 14.13 immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est Lévitique 14.14 adsumensque sacerdos de sanguine hostiae quae immolata est pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus dextrae et pedis Lévitique 14.15 et de olei sextario mittet in manum suam sinistram Lévitique 14.16 tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies contra Dominum Lévitique 14.17 quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculae dextrae eius qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto Lévitique 14.18 et super caput eius Lévitique 14.19 rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum Lévitique 14.20 et ponet illud in altari cum libamentis suis et homo rite mundabitur Lévitique 14.21 quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium Lévitique 14.22 duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum Lévitique 14.23 offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino Lévitique 14.24 qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei levabit simul Lévitique 14.25 immolatoque agno de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur et super pollices manus eius ac pedis dextri Lévitique 14.26 olei vero partem mittet in manum suam sinistram Lévitique 14.27 in quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies contra Dominum Lévitique 14.28 tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur et pollices manus ac pedis dextri in loco sanguinis qui effusus est pro delicto Lévitique 14.29 reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum Lévitique 14.30 et turturem sive pullum columbae offeret Lévitique 14.31 unum pro delicto et alterum in holocaustum cum libamentis suis Lévitique 14.32 hoc est sacrificium leprosi qui habere non potest omnia in emundationem sui Lévitique 14.33 locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens Lévitique 14.34 cum ingressi fueritis terram Chanaan quam ego dabo vobis in possessionem si fuerit plaga leprae in aedibus Lévitique 14.35 ibit cuius est domus nuntians sacerdoti et dicet quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea Lévitique 14.36 at ille praecipiet ut efferant universa de domo priusquam ingrediatur eam et videat utrum lepra sit ne inmunda fiant omnia quae in domo sunt intrabitque postea ut consideret domus lepram Lévitique 14.37 et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua Lévitique 14.38 egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus Lévitique 14.39 reversusque die septimo considerabit eam si invenerit crevisse lepram Lévitique 14.40 iubebit erui lapides in quibus lepra est et proici eos extra civitatem in loco inmundo Lévitique 14.41 domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in loco inmundo Lévitique 14.42 lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum Lévitique 14.43 sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita Lévitique 14.44 ingressus sacerdos viderit reversam lepram et parietes aspersos maculis lepra est perseverans et inmunda domus Lévitique 14.45 quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque universum pulverem proicient extra oppidum in loco inmundo Lévitique 14.46 qui intraverit domum quando clausa est inmundus erit usque ad vesperum Lévitique 14.47 et qui dormierit in ea et comederit quippiam lavabit vestimenta sua Lévitique 14.48 quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo postquam denuo lita est purificabit eam reddita sanitate Lévitique 14.49 et in purificationem eius sumet duos passeres lignumque cedrinum et vermiculum atque hysopum Lévitique 14.50 et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas Lévitique 14.51 tollet lignum cedrinum et hysopum et coccum et passerem vivum et intinguet omnia in sanguine passeris immolati atque in aquis viventibus et asperget domum septies Lévitique 14.52 purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus et in passere vivo lignoque cedrino et hysopo atque vermiculo Lévitique 14.53 cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere orabit pro domo et iure mundabitur Lévitique 14.54 ista est lex omnis leprae et percussurae Lévitique 14.55 leprae vestium et domorum Lévitique 14.56 cicatricis et erumpentium papularum lucentis maculae et in varias species coloribus inmutatis Lévitique 14.57 ut possit sciri quo tempore mundum quid vel inmundum sit

Lévitique : Caput 14

Purification according to Leviticus 14

Chapter 14 of the book of Leviticus establishes purification rituals for cured lepers, marking a crucial moment of reintegration into the community. This biblical passage provides a detailed description of the complex cleansing process, which includes sacrifices, pulverization, and hair cutting. Beyond the ritual aspect, this chapter illustrates divine restoration, allowing the individual to move from exclusion to communion with their neighbor.

These laws, which highlight the grace of God, also emphasize the importance of purity in worship. Through these prescriptions, we can discern a call to holiness and reconciliation, both physical and spiritual. We invite you to explore with us five biblical passages that enrich our understanding of the symbolism and spiritual application of purification rituals.

Enlightening Bible Passages

Luke 5:14: "Then Jesus commanded him, 'Tell this to no one; but go, show yourself to the priest, and offer for your cleansing the sacrifices that Moses commanded, as a testimony.'" - Here, Jesus asks a healed leper to follow the purification procedures outlined in Leviticus 14, illustrating the importance of conforming to divine laws.

Mark 14:3: "While Jesus was in Bethany, reclining at the table in the house of a man named Simon the leper, a woman came to him with an alabaster jar..." - The mention of "Simon the leper" suggests that he was healed and underwent the purification process described in Leviticus 14, testifying to the power of divine healing.

Matthew 11:5: "The blind see, the lame walk, the lepers are cleansed, the deaf hear, the dead are raised, and the poor have the good news preached." - Jesus cites the cleansing of the lepers as a sign of his mission, indirectly referencing the procedures of Leviticus 14, thus emphasizing the continuity between the Old and New Testaments.

Psalm 51:7: "Purge me with hyssop, and I shall be clean; wash me, and I shall be whiter than snow." - The use of hyssop in purification, mentioned in Leviticus 14:4, is used metaphorically in this psalm to call for spiritual cleansing, reminding us that true purity comes from the heart.

Hebrews 9:13-14: "Now if the blood of goats and bulls and the ashes of a heifer, sprinkled on those who are ceremonially unclean, sanctifies them, how much more will the blood of Christ cleanse our conscience from acts leading to death..." - The author compares the purification rituals of Leviticus, including those of Leviticus 14, with spiritual cleansing through the Christ, highlighting the ultimate sacrifice that frees us from sin.

In short, these passages remind us that purification, both physical and spiritual, is essential for our communion with God and our community. May these reflections encourage us to seek purity in our lives, following the example of those who have been healed and restored by divine grace.